Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Amidani Guglielmo

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: AMIDANI GUGLIELMO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

A

 

 

 

Amidani Fr. Guillelmus de Cremona, qui a nostrate Coriolano in Chronicis Ordinis dicitur "homo eloquentissimus et in disputando acerrimus", sanctimoniam cum doctrina coniunxit, ita ut et Doctor et Beatus nuncupari meruerit. Circa illius genus discrepant scriptores; alii enim eum assignant nobili familiae de Amidanis, alii autem, praesertim Fr. Eimericus in suo Dictionario Inquisitorum: Part. II, familiae de Tocchis. Arisius tamen in sua Cremona literata, Cremonae, 1741, VoI. III, p. 350 evidenter probat illum fuisse de Amidanis. Lancetti vero, qui diffusissime in Bibliografia Cremonese, Milano, 1819, p. 216-227, de nostrate Guillelmo scribit, illum dicit filium Jacobi (v. Comino vel Giacomino) notarii, et Particari, Difesa di Dante, Venezia, 1835, Part. Il, Vol. IV, p. 77, Guillelmurn primam lucem aspexisse coniicit circa an. 1270. Tiraboschi, Storia della Lett. Ital., Roma, 1783, lib. II, XVI, p. 234, citat quoddam antiquum chronicon, in conventu Cremonensi asservatum, in quo legebatur ipsum Cremonae nostrum habitum induisse die 1 apr. 1283. A puero igitur se Deo totum mancipavit, ac ita strenue in sacris studiis profecit, ut brevi omnibus fere suae aetatis studiosis praeerit atque eximius evaserit S. Theol. Doctor et Professor, magistralem lauream summa cum laude consecutus. Fuit etiam admodum insignis concionatur, ab omnibus propterea Insubriae urbibus certatim expeditus, nec non iurisconsultus longe praestantissimus, adeo ut referant nonnulli scriptores ab Herrera et Ughellio laudati, illum quemadmodum in Theologia pares paucos, ita in iurisprudentia nullos superiores habuisse.

Tantae virtutis ipsius, atque eruditionis fama permotus Galeatius I de Vicecomitibus, Mediolani Dominus, illum sibi confessarium adscivit, atque eo duce melius sibi, suisque subditis consuluit. An. 1326, die 28 febr. Florentiae in comitiis generaiibus Eremiticae Familiae gubernaculum sumpsit, atque rexit sapienter ac sancte 16 annos. A magna Ordinis unione fuit duodecimus Prior Generalis, et extitit, ut scribit noster Henricus de Urimaria in suo tractatu De origine et progressu Ordinis Fratrum Erem. S. Augustini: "vir providus, pius et rectus, pro cuius bonitate Deus istam Religionem benedixit et magnis gratiarum benedictionibus prevenit, qui in primo anno officii locum Papiensem et corpus beatissimi patris nostri Augustini, quod multis primo incredibile et prorsus incredibile videbatur seu impossibile, divino oraculo ipsum confortante ad perseverandum, prout ex eius ore audivi, a Sanctissimo Xpro. patre et domino Jo. papa XXII, gratiose impetravit. Cuius etiam concessionem idem summus pontifex multum secundo et gratioso privilegio communivit".

(Cfr. Analecta Angust., Vol. IV, pp. 29 et 327). Referunt insuper alii historici quod cum ille statim ac ad supremum Ordinis fastigium evectus fuisset pro Romana Ecclesia ad aliquos Reges et Principes iter perageret, ac validissime errores Marsilii de Padua et Joannis de Janduno oppugnasset, Joannes XXII eum sacro Cardinalium collegio adscribere voluit, at ipse, raro exemplo, hanc tam sublimem dignitatem recusavit, petita potius, atque obtenta a Pontifice facuitate Augustinianum coenobium Papiae construendi iuxta ecclesiam S. P. Augustini in coelo Aureo. Miratus Pontifex tantam eximii viri humilitatem, per quam libentissime eius voluntati morem gessit; et tanto fervore (ait B. Jordanus de Saxonia, eius coaetaneus, in Vitas Fratrum, cap. XVII) in Concistorio ad negotium est affectus, ut iam non iudex, sed advocatus et patronus videretur. An. 1327 Tolosae Guillelmus noster subscripsit pactioni factae cum Canonicis S. Stephani nomine papae Joannis XXII. An. 1329, die 8 novembris conveniunt PP. nostri Parisiis, ubi Guillelmo officium Generalatus prorogatur, ac multae ordinationes conditae fuere. An. 1332, celebratis Comitiis Generalibus Venetiis, et confirmato Guillelmo in officio, magna pecuniae summa colligitur pro magnifica extructione Conventus Papiensis, quem his annis Generalis perfecit. Confirmatus inde fuit in officio an. 1335 in comitiis habitis Grassae in Provincia Provinciae, atque an. 1338 Senis celebratis, in quibus totus Ordo ei plurimum gratulatus est, ac merito, de conventus Papiensis adeptione ac celebri erectione: unde, ut Deo grates rependerentur, quotannis, die 5 iunii, indictum fuit festum reunionis, in memoriam scilicet coniunctionis membrorum ad caput: hoc autem festum post S. Nicolai de Tolentino canonizationem, quae eodem die incidit, intermissum fuit: ac tandem sexto confirmatus fuit Tolosae, die 27 maii an. 1341; et hoc in capitulo indictum est ut quotannis festum conversionis S. P. Augustini, die 5 maii celebraretur. An. 1343, die 7 iulii a Clemente VI Novariensi in Insubria episcopali infula insignitus fuit. Quid in Episcopatu egerit ita refert Ughellus, Italia Sacra, T. IV, col. 714, n.0 67: "Cum sui Ordinis generale magisterium cum laude gessisset, praeclare se gessit in administratione hujus ecclesiae, substruxitque in eminentiori loco Episcopatus munitissimam arcem, et collabentia vitio vetustatis plura aedificia refecit. Novariae atque Cremonae sui Ordinis monasteria ampliavit, auxitque fortunis: suo ingenio digna plura monumerita reliquit: adauxit exornavitque Episcopale Palatium, alterumque in insula S. Julii a fundamentis exitavit, ut episcopo divertenti pro domicilio esset: prodit hanc Guillelmi munificentiam inscriptus lapis in haec verba: "MCCCXLVI R. in Christo Pater Fr. Guillelmus de Cremona Ord. Eremitarum S. Augustini Episcopus Novariensis, et Comes fecit aedificari istud Palatium ad honorem Dei et Sanctae Novariensis Ecclesiae". In pago vero Vespalato alterum construxit palatium an. 1351; ubi in turre Episcopalis Castelli haec marmorea inscriptio legitur: "Istud P. aedificari fecit R. P. D. Fr. G. Episcopus Novariensis de Ordine Fratrum Eremitarum S. Augustini sub A. D. MCCCLI.". Ecclesiasticos suae dictionis compulit, ut bona, quae possidebant, scripto mandarent, uno deinde volumine digerenda, inque Archivo Cathedralis asservanda. Clericorum vitam moresque optimis decretis instituit, plurimis sublatis abusibus. Evulganda Cathedralis statuta curavit: Canonicosque Regulares Ecclesiae S. Matthaei prope Novariam ad puriores mores traduxit.

Insuper nolens, propter Episcopatum, fratrum suorum communionem deserere, duodecim fratres eiusdem Ordinis secum in domo Episcopali semper habuit, quibus de victu et vestitu providebat: cum quibus ipse in capella Episcopali divinum officium diurnum pariter et nocturnum (sicut antea in Ordine consueverat) omni nocte surgens ad Matutinum persolvebat. Multa alia denique suo Ordini beneficia contulit, et plenus meritis e vivis exemptus est an. 1356, die 29 ianuarii. Eius corpus delatum Papiam, ex testamento conditum fuit in Ecclesia S. Augustini ad dexteram sacelli eiusdem, sine ullo Epitaphio. Anno vero 1608 Fratres eiusdem coenobii tanti Praesulis memoriam excitarunt, hoc in marmore exculto epitaphio: - D. O. M. Guillelmo Amidano, viro nobili Cremonensi, totius Augustinianorum Familiae Priori Generali, Novariae demum Episcopo, hic sine memoria dormienti, qui memoratu dignissimus, hoc S. Augustini Monasterium a Joanne XXII Pont. Max. iam concessum MCCCXXXI primus aedificabat: Prior et Fratres beneficentiae memores tanto Antistiti meritissimo P. P. Anno MDCVIII. - In palatio autem Episcopali Novariense eius spectabatur effigies, atque stemmata, quae ad votum populi sibi composuit: insignia scilicet Guelficae et Ghibellinae partis in scuto hinc inde divisa, ut eo commento intuentes moneret, ad eo se nulli partium studuisse, ut etiam tamquam communis Pater, acriter dissidentes curaverit in unun foedus coire. Quae scripta ab eo fuerunt, sunt:

1. Reprobatio sex errorum, sive de Auctoritate Apostolica libri II. Pro Joanne pp. XXII. Hoc opus est in Biblioth. Angelica Urbis in cod. 1028 (R. 7. 9) membr. in 4°, saec. XIV, binis col. inter ff. 1-29, post Isidori, Episc. Hispalensis, Sententiarum theologicarum libr. III. Item in eadem Bibliotheca in cod. 367 (D. 1. 13) saec. XVII, in 4°, cuius tit.: "Reprobatio errorum sequentium ex praecepto Domini Papae facta per Fr. Guillelmum de Cremona..."; et in Vaticana in cod. Vat. Lat. 6270, in fol., atque in Inventario eiusdem Bibl. opus ita describitur: "Fratris Guilielmi de Cremona Fr.um Eremitar. Ord. S. Aug. Reprobatio errorum quorumdam Magistrorum contra Joannem XXII per quaestiones disposita: videlicet: 1a quaestio: Utrum omnia temporalia Ecc. subsint Imperatori et an ea possit accipere ut sua. 2a quaestio: An ad Imperatorem spectat Papam corrigere, et punire, instituere et destituere. 3a quaestio: Utrum B. Petrus fuerit plus caput Ecclesiae, quam quilibet aliorum Apostolorum, vel plus auctoritatis habuerit, quam alii Apostoli; et an Christus dimiserit aliquod caput Ecclesiae, vel fecerit aliquem suum Vicarium. 4a quaestio: An omnes sacerdotes, sive Episcopus, sive Archiepiscopus, sive Sacerdos simplex sint aequales auctoritate, et iurisdictione ex institutione Christi: et an si unus plus alio habeat auctoritatis et iurisdictionis sit ex eo quod Imperator plus vel minus concesserit, et sicut concessit revocare possit. 5a quaestio: Utrum Papa, vel Ecclesia simul sumpta, possit aliquem hominem sceleratum punire punitione coactiva, nisi Imperator daret eis auctoritatem puniendi. 6a quaestio: An quilibet presbiter possit ita plene a quolibet crimine, et ab omni sententia, seu a quocumque absolvere, sicut potest Papa". - Richardus Scholz copiose loquitur de nostrate Amidano in Urbekannte Kirchenpolitische Streitschriften aus der Zeit Ludwigs des Bayern (1327-1354, Bibliothek des Kgl. Preussischen Historischen Instituts in Rom. Band IX-X), I (1911) inter pp. 13-22; et ibidem, II (1914), pp. 16-28 ab eodem in lucem profertur, sed non absolute, Reprobatio errorum, de qua supra, ex cod. Bibl. Angel. 1028, ff. 1-29.

2. Reprobatio errorum Fraticellorum tractatus. Asservatur in Bibl. Vaticana et est in cod. Miscell. Vat. Lat. 6211.

3. Tractatus de Jure Monarchiae. Est in eadem Vaticana Bibl. in cod. Vat. Lat. 5488.

4. Expositiones super quatuor Evangelia, libri IV.

5. Commentaria super quatuor libros Sententiarum, libri IV.

6. Sermones varii, lib. I.

7. Orationes elegantes, lib. I. Reperiebatur hic liber iuxta Tiraboschi (Storia della Lett. Ital., Roma, 1783, Vol. 5, libr. II, XVI, p. 136) in nostra olim Bibliotheca Cremonensi, (in qua extabant etiam caetera eius manuscripta) sub hac rubrica: Istae sunt orationes elegantissimae, quas habuit ad Principes et Magnates R. P. Mag. de Villana. (Ita enim etiam appellatur Guillelmus noster, ut videri fas est te in cod. Q. 10 Bibliothecae Ambrosianae Mediolanensis, in quo continetur, sub nomine Fr. Guillelmi de Villana Cremonensis, Theologi Augustiniani, opus de Reprobatione sex errorum superius n° 1 recensitum). In codice Cremonensi post dictas orationes aderat insuper eiusdem Guillelmi quaedam:

8. Silva poëmatum latinorum atque italicorum, ast fere illegibilium. Quaedam eius Poesis, v. Sonetto, ex cod. Vat. Lat. 3214, f. 145, edita fuit a Crescimbeni, Storia della Volgar Poesia, Venezia, 1830, Vol. II, Part. II, lib. II, p. 93; a Perticari, l. c.; a Mattioli, Antologia Agostiniana, Vol. II, Il Beato Simone Fidati da Cascia, Roma, 1898, p. 92; a Gel. Lepore in Ephemeride: La Madre del Buon Consiglio, an. II, n. 1-5, et fortasse ab aliis.

9. Decreta generalia ad Clerum Novariensem an. 1347, in Archivo S. Julii Novariae.

10. Addictiones ad Statuta Ecclesiae S. Julii in Insula. Ibidem.

11. Decreta ad perfectam disciplinam.

12. Liber de bonis Ecclesiarum Dioecesis Novariae, in Archivo Cathedralis Novariae.

13. Statuta Plebis Gandiani, 1345.

14. Quaedam Decreta, Acta et Epistolae datae pro Ordine, quae editae fuerunt a Lancetti loco cit.; a P. Henrico Denifle, Ord. Praed. in suo Chartulario Universitatis Parisiensis, Parisiis, 1891, T. II passim; in Analectis August., Vol. IV, pp. 29, 57 et 106, et in cod. 770 Biblioth. Angel. Urbis, f. 45.

(Cfr. praeter citatos,  et alios, qui apud eosdem scriptores memorantur).

 

Amidani Fr. Guillelmus, (ADDITAMENTA, pag. 67) de quo in Vol. I. p. 28 et seq., memoratur in cod. 1425 (T. 7 12) Bibl. Angelicae Urbis, in quo f. 13 refertur eius epigramma v. Sonetto, ita scriptum: Di fra Guilielmo Amidani a M. Guido Orlandi ed inc.: "Saturno e Marte stelle infortunate".

 

 

Referenze:

Torelli, Secoli Agost., T. V, passim, et T. VI, p. 5-13;

Fabricium-Mansi, Biblioth. cit., T. III, p. 136;

Pamphilum, 1. c., p. 46;

Elssium, op. cit., p. 257;

Possevinum et Cangium, qui Guillelmum nostrum inter cardinales computant;

Campi, Historia Placentiae, Part. III, lib. XXI, p. 73;

Gandolphum, op. cit., p. 144;

Ossinger, op. cit., p. 31;

Lanteri, Postr. Saec. sex, Vol. I, p. 111, et in Erem. Sacr. Aug., Part. I, p. 123,