Pavia: battesimo di Agostino
AMORETTI XAVERIUS
Amoretti Fr. Franc. Xaverius, Ligur ex Onelia, in religione Nepesinus dictus, cum Nepete habitum nostrum an 1774 sumpsisset ac illius coenobii adfiliationem accepisset. Facta religiosa professione Viterbium mittitur; an. autem 1780 Cornetum, et an. 1782 Ameriam. Die 24 iunii 1783 fit ibidem Lector, die 21 maii 1788 renuntiatur Regens, et die 18 iulii 1792. S. Theol. Magister. Inde ab anno 1793 ad an. 1798 constitutus fuit Prior S. Augustini de Urbe. Fuit postea aliorum conventuum Prior, Postulator in causis Sanctorum ac Beatorum Ordinis quod munus magno cum zelo gessit, et an. 1855 Ordinis Procurator Generalis. Ex hac vita migravit Suriani, quo valetudinis causa sese receperat, die 30 iunii 1839. Ab eo extant: Res ab eodem gestae in munere Procuratoris Oeneralis, ms. asserv. in Arch. Ordinis sub litt. Bb. 101.
(Cfr. Lanteri, Erem. Sacr. August., T. II, p. 238, et Regesta Rev.mi P. G.lis Angelucci, Dd. 254, p. 27, qui scribens Prioribus Provincialibus illius mortem annuntians: "non solum, aiebat (ut una simul de eius morte doleamus) verum siquidem quia virum doctrina, pietate, et experientia amisimus".)