Pavia: battesimo di Agostino
AMOROSI TOMMASO
Amorosi Fr. Thomas, a Tauromenio, Panormitani S. Augustini coenobii alumnus, adhuc ephebus, e Sicilia Romam ductus fuit ab Ordinis Generale P. Fulgentio Travalloni, peracta in ea insula Sacra Visitatione. Missus postea Mediolanum atque Florentiam studiorum causa, die 24 septembris 1699 renuntiatus fuit conventus Eugubini Regens. In patriam deinceps reversus, S. Theologiae doctor fuit creatus, atque in progressu Sacrae Inquisitionis Qualificator et Consultor.
Cum autem inter litterarum professores sermonem de humanis divinisque litteris pluries instituisset, magnam in se retulit laudem. Erat enim ingenio acri, sermone liberali praeditus atque ad explicanda difficillima expers. Unde sicut abstrusa quaeque penetrabat, ita facili negotio ab operosis opinantium tricis, expediebat. Oratoriam artem callens, inter Ciceronianos magni nominis recensitus est. Carissimus fuit Archiep. Panormitano Josepho Gasch et eiusdem Vicario Generali Josepho Stella. Ad Siciliae et coenobii S. Augustini praefecturam evectus, verbo et exemplo regularem observantiam promovere contendit. Postremo ad superos vocatus, piissimam mortem oppetiit, die 15 aprilis 1733, aetatis suae anno 65. Reliquit ms. orationes panegyricas, quas typis anno 1742 edere curavit P. Mag. Bonaventura Attardi.
Referenze:
Il monachismo in Sicilia discifrato dell'Ord. del S. P. Agost., Palermo, 1711, p. 214