Pavia: battesimo di Agostino
DE ANCONA ANTONIO
de Ancona Fr. Antonius, Provinciae Marchiae Anconitanae alumnus, atque Anconitani S. Augustini conventus filius, vir fuit moribus, doctrina et pietate conspicuus. Extitit etiam in Universitate Patavina publicus lector, at quo tempore floruenit, mihi ignotum est; videtur tamen illum vixisse saec. XV, et scripsisse: Quaestiones in Epistolam S. Jacobi, quae mss. asservabantur in Bibliotheca SS. Joannis et Pauli Venetiis. Nonnulli Bibliographi tamen animadvertunt adesse scriptores, qui praefatum opus tribuunt celeberrimo Augustino Triumpho de Ancona, de quo suo loco; ast quaestio non facile determinari potest nisi examinetur codex. Sed quidquid de hoc sit, certum est ipsum in Gymnasio Patavino Sophisticam Aristotelis docuisse.
Referenze:
Ossinger, op. cit., p. 44;
Tomassini, Biblioth. Veneta ms., p. 27;
Fabric.-Mansi, Bibl. Lat. mediae et infimae aetatis, edit. Florentiae, 1858, T. I, p. 114;
Le Long, Biblioth. Sacra, Vol. I, p. 611;
Facciolati, Fasti Gymnasii Patavini, p. 119;
Vecchietti, op. cit., p. 184