Pavia: battesimo di Agostino
ANGELICA ALFONSO
Angelica Fr. Alphonsus, S. Theol. Baccal., Siculus, in Augustiniana familia conventus Messanensis filius, natus e nobili genere cum domo Bonfiglio cogniatione coniunctus, claris ornatus virtutibus et magna in rebus implicatis dexteritate praestans, multa sustinuit in sedandis patriae turbis in seditiones trusis. Saepius ab excelso Messanensi Senatu missus fuit ad gravia negotia pertractanda et ad patriae tranquillitatem restituendam. Florebat circa an. 1667.
Scripsit: Raccolta de' rimarchevoli avvenimenti accaduti ne' suoi tempi. Haec autem coliectio extabat ms. in Biblioth. nostri conventus Messanensis; nunc autem a terrae motu an. 1918 destructa fuit sicut et caetera omnia.