Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Angelieri Bernardo

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ANGELIERI BERNARDO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ANGELIERI BERNARDO

 

 

 

Angelieri Fr. Bernardus, nobilis florentinus, iam ab an. 1359 ad petitionem venerabilis Mag. Francisci de Nerlis in nostro Florentino conventu studens a Generali Matthaeo Asculano constitutus fuerat. (Cfr. Reg. Dd. I, p. 261). Dein amplissimis eius meritis tum suam ipsius prosapiam, tum Eremitarum Ordinem magis ac magis nobilitavit. Non solum enim mira morum probitate, verum etiam divinarum litterarum scientia longe ah aliis excellebat. Quam hujusmodi harum virtutum excellentia apud Ordinem existimationem sibi conciliarit, vel ex eo patet, quod ante magistralem lauream accepta, Procuratoris generalis officium illi commissum fuerit.

Tale enim munere ab an. 1384 usque ad Capitulum Generale Imolae celebratum mense maio 1384, ipse maxima commendatione functus est. Ast, cum ad id officium fuit assumptus, quamvis S. Theol. Mag. adhuc non esset, erat tamen et Lector et Biblicus et Baccalaureus, ita ut merito post Capitulum Generale Imolense, ab eo munere absolutus, ad lecturam Sententiarum in Universitate Oxoniensi, et consequenter ad gradum Magisterii in eadem adipiscendum, destinatus extiterit. Quem quidem gradum Angelerius anno insequenti 1389 mense iulii iam consequutus fuerat. Postea an. 1390 Priorem institutus fuit conventus Florentini, deinde ibidem studiorum Magister Regens; an. 1393 eodem cum munere in conventu Pisano; ac tandem praefectus est suae Pisarum Provinciae, dignum se provincialatum gerens. Neque tamen Augustinianae Religioni tantum, sed externis etiam, egregiis animi dotibus, Angelerius noster, plurimum profuit, praesertim bonis exemplis atque excellentissimis concionibus, ac valde utilissimo libro evulgato, cui titulus: Speculum caritatis, qui inc.: "Nihil dignus quam Creator ametur a creatura", quique olim ms. asservabantur Florentiae in nostra Biblioth. conventus S. Spiritus. 

 

 

 

Referenze:

Pamphilum, Chronica Ordinis, f. 54;

Torelli, Sec. Agostiniani, T. VI, p. 216;

Herrera, op. cit., T. I, p. 112;

Empoli,, in Bullario Ordinis, qui perperam illum dicit Gallum;

Negri, Historia degli Scritt. Fiorentini, Ferrara, 1722, p. 10;

Ossinger, op. cit., p. 53;

Mazzuchelli, op. cit., T. I, Part. II, p. 707;

Lanteri, Postr. Saec. Sex, cit. T. I, p. 260, ac praesertim R.um Eustasium Esteban, in Anatectis August., Vol. V, (an. 1913), pp. 159-163