Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Angelini Geronimo

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ANGELINI GERONIMO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ANGELINI GERONIMO

 

 

 

Angelini Fr. Hieronymus, ex oppido vulgo Capradosso apud Ripam (v. Ripatransone) in Piceno, vixit saec. XVII. Vir fuit moribus ac litteris spectabilis. Cum enim ipse adhuc aetatis suae tamquam in vere esset, praesertim Florentiae, in qua nostrae iuventae magistrum egit, magnam tum philosophiae et theologiae, cum sacrae antiquitatis atque historiae notitiam sibi comparavit, evadens in his peritus ac insuper disertus atque eloquens poeta. Scripsit itaque italice vario metro, potissimum versu hendecasyllabo, puro utens sermone: ast si eius dicendi genus minus esset opimum, carmina heroica ab ipso composita, essent certe culta lyra. Acceptissimus fuit E.mo D.no Francisco Cardinali Barberini, cui nuncupavit opus:

1. Martina trionfante: Poema in ottava rima. Hoc Poema est divisum in quatuor Epos, et primum inscribitur: "La Chiesa militante; secundum: "La pugna del Tiranno"; tertium: "La vittoria della Martire"; et quartum: "il Campitoglio celeste". Asservatur in Vaticana in Cod. Lat. Barberino 3824 in fol. pp. 290 et seqq. ac inc.: "S'apre l'Empireo e del gran Pindo Eterno". Expl.: "E l'accolse al gran trionfo eterno".

Scripsit insuper:

2. Gli applausi del Quirinale per la ricuperata sanità di Urbano VIII, versi di Girolamo Angelini dalla Ripa, Agostiniano. Extant ibidem in Cod. Lat. Barber. 3811, in fol. Inc.: "Con piede augusto il fondator di Roma", atque dicatum fuit hoc Epos eidem Cardinali.

3. Il calcio. Poesia del Capradosso (ita etiam se nominabat) Agostiniano, Maestro di studio in Santo Spirito di Firenze. All'Il.mo Sig. Pietro Bardi conte di Vernio. Sunt duo Cammina (Canzoni) et unum Epigramma (Sonetto) atque reperiuntur Florentiae in Biblioth. Nation. Palatina sub n° 298. Praeunt litterae nuncupatoriae datae: "di Firenze 2 Febraio 1620".

 

 

 

Referenze:

Vecchietti, Biblioteca Picena, Vol. I, p. 128, et Cantalamessa, Memorie di Ascoli, p. 162

Ascoli, p. 162, nec non Palermo, Mss. Palat., I, 510