Pavia: battesimo di Agostino
ANGELUCCI GERONIMO
Angelucci Fr. Hieronymus, Auximanus, inter suos honestissime natus, Angustinianorum familiae adolescentulus nomen dedit, et cum eius aetas in magnos theologos incidisset, is ita theologicis scientiis operam navavit, ut non inferior caeteris aliquando evaderet. Non enim facile quem dixerim plus studii, quam illum ad omnes bonarum rerum disciplinas adhibuisse. Auctor est Thomas Herrera, rerum nostrarum diligentissimus scriptor, Cosimum I, statim ac cognovit de renovanda Pisarum Academia, illum vocasse Pisas eo consilio, ut divinos libros interpretaretur; ast ne id susciperet onus, effecit Seripandus, qui tunc universae Augustinianorum familiae praefecturam gerebat, ut ab eo se abstineret, ea fortasse de causa, quia tunc, multis errorum monstris exortis, ardebat omnibus animus ad aliena dicta reprehendenda, et invidiam concitandam. His enim verbis ad illum scripsit: "sibi non placere, ut aliquis sui Ordinis legeret Scripturam Sacram praecipue ad concurrentiam ob invidiam et oppositionem, quae semper inter tales esse solet, quapropter omnem aliam lectionem praeter eam legeret".
ddit autem Herrera: "mense decembri an. 1546, Praepositum ipsum, motum Cosmi precibus, permisisse se Hieronymo, ut Pisas rediret, philosophiam, vel theologiam professurum. Et hanc quidem disciplinam sic docuit ad totum usque annum 1548, ut plurima apud nos doctrinae suae monumenta reliqueret. Cum anno ante ad comitia venisset familiae suae, quae habita sunt Recineti, de laudis hujus urbis orationem dixit, ex qua cognosci potuit, quod si exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad eloquentiam traduxisset, facile illum in bonis oratoribus numeratum. Ita ex Hist. Academiae Pisanae Angeli Fabroni, Vol. II, p. 109.