Pavia: battesimo di Agostino
ANGELUCCI FILIPPO
Angelucci Fr. Philippus, primam lucem aspexit Mathelicae in Piceno die 1 iunii an. 1784, atque in baptismatis fonte Adrianus vocatus est. Iam inde ab adolescentia in Mondulphensi coenobio Eremitano Ordini adscriptus, ibidem professionem religiosam an. 1802 emisit, seque spectabilem reddidit, cum ingenii praestantia tum morum integritate. Recineti atque Firmi studia, quae dicuntur passiva, cum laude cucurrit, et in coenobio prioris civitatis die 27 iulii 1808 fuit Lector declaratus. Deinc docuit Perusiae, Viterbii et praesertim Romae, qua sequens accepit a P. Thoma Moralia illius studii Magistro Regente, bonum testimonium, datum sub die 19 ianuarii 1819: "Integritate morum, ita de illo aiebat, et facili ingenio praeditus, adversa licet valetudine, evasit in virum, maxime doctrina et sapientia laudandum, aliosque regendi dignum". Docuit postea aliis in locis, atque dum Perusiae moraretur, die 22 iulii 1825 S. Theologiae Magister renuntiatur. Mathelicae postea publicam utriusque Theologiae cathedram multos per annos cum omnium plausu tenuit, ibique non paucos virtute ac doctrina conspicuos viros inter alumnos habuit, e quibus non defuerunt, qui etiam episcopales infulas promeruerunt. Cum iam summam industriam atque dexteritatem, nec non pervigilem regularis observantiae zelo in trieterico Provinciae Picenae regimine ostendisset, a Gregorio XVI Romam accersitus, universo Ordini praeficitur.
Sub illius diuturno undecim annorum Generalatu Augustinianus Ordo novam faciem induit, atque ad vegetiorem, ut ita dicam, refloruit. Ipse enim collapsam disciplinam restauravit, abusus abolevit, frugi confirmavit, nequam elatam cervicem depressit, delinquentibus perniciosam veniae spem ademit, opportunas utilesque leges tulit, earumque custodiae sedulo invigilavit, studia provexit, atque adolescentium optimae institutioni providit. Talem autem se in moderanda Augustiniana Familia, ostendit, qualem Rev.mus P. M. Joseph Palermo in epistola necrologica (Cfr. eius Regestum Dd. 257, p. I) illum describit: "christianis, nempe, virtutibus exornatum, pium, prudentem, modestum, sobrium, pudicum, humilem in prosperis, in adversis constantem, in pauperes liberalem, erga inimicos benevolum, regularis disciplinae custodiendae assidue intentum, in corrigendis subditorum moribus temperanter severum, in obeundo demum pastorali officio adeo sollicitum, ut proximae elapso infaustae recordationis anno (1849), Romae armis quaquaversus obstrepentibus, et huc illucque civium sanguine cruentatis viis, periclitantem gregis sui partem ibi solam non dereliquit, ingruentia sibi mala haudquaquam formidans". Nil mirum itaque si talis ac tantus vir semel ac iterum in generalibus comitiis (an. 1841 et 1847) fuerit Romae supremus Ordinis Antistes confirmatus, fueritque etiam Romanae Curiae Praelatis, S. Card. Collegio, ac summis Pontificibus Gregorio XVI et Pio IX acceptissimus, a quorum primo pluries illi oblatam episcopalem dignitatem modeste recusavit. Tandem an. 1850, cum Tolentinum a visitanda Romandiolae provincia perveniret, die 14 octobris ex renum morbo in coenobio S. Nicolai, mortem in osculo Domini oppetiit. Reliquit: Regesta sui officii generalatus, quae tribus magnis tomis sub sig. Dd. 254, 255, 256 mss. in Archivo Ordinis asservantur.
Referenze:
Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 347;
eiusdem Laudationem Funebrem habit. Aesii in Comitiis Provincialibus die XI Aprilis 1856, et Postr. Saec. saec. Sex Rel. Aust., T. III, p. 369