Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Antolini Tommaso

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ANTOLINI TOMMASO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ANTOLINI TOMMASO

 

 

 

Antolini Fr. Thomas, patriam habuit Philotranum Piceni oppidum, quo primam aspexit lucem an. 1763. Nostrum Er. Ord. amplexus, quippe qui raro pollebat ingenio, morumque probitate praestabat, vir primi subselli evasit. Regentis munus cum laude exercuit Bononiae, Florentiae et Anconae, ac deinde, iam magistrali laurea insignitus, rhetoricam in Amerino philosophiam clericorum collegio docuit, utrobique sui desiderium relinquens, suique nominis gratam memoriam. Fuit Prior Ameriae et Perusiae, Ordinis secretarius, et Provinciae Umbriae Provincialis. An. 1822, die 29 augusti eligitur Proc. Generalis, quod officium per integrum sexennium et amplius magna cum laude exercuit. Consultor item fuit Sacrarum Congregationum SS. Rituum, Indulgentiarum et SS. Reliquiarum, apud quas sua doctrina atque prudentia immortale sibi nomen comparavit.

Plurima enim eius vota sive dissertationes tum de re liturgica tum de sanctorum gestis scripta coloccata fuerunt apud illas a Summo Pontifice Pio VIII, illius conterraneo, edendorum librorum iudex constitus, atque Commendatarius maximi Xenodochii S. Spiritus in Saxia nominatus, ac tandem in locum nostratis Generalis Mistretta, sponte abdicantis, an. 1829 die 6 iunii, Vicarii generalis nomine suffectus. Carissimus fuit et Leoni XII, et Cardinalibus et summis in re litteraria viris. Occubuit Genuae die 23 augusti 1830, ac tumulatus fuit ante altare Deiparae de Salute. Ita fere ad verbum Lanteri, Erem. Sacr. Aug. T. I, p. 344 ex Regesto Ordinis an. 1830, Dd., 250, p. 242. Reliquit mss.:

1. Eius Procurationis Acta ab an. 1822 ad an. 1828 asservata in Archivo Ordinis, Vol, in fol., Bb. 100.

2. Eius Vicariae Generalis Regesta in eodem archivo sub Dd. 250 in fol.