Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Antonelli Rosa

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ANTONELLI ROSA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ANTONELLI ROSA

 

 

 

Antonelli Rosa Ven. Monica, de Aquila in Vestinis, cum invita, parentum violentia, terreno sponso nupsisset, post hujus obitum inter nostrates S. Luciae moniales cum tribus filiabus sese recepit, ibique vitae sanctitate, spiritu profetiae aliisque coelestibus favoribus claruit. Ante obitum Angelorum concentus ad coelum illam invitatium audire promeruit. Obdormivit in Domino die 28 octobris 1616, aetatis suae 76. Opera poetica ab illa composita asservabantur admodum religiose in praefato S. Luciae monasterio. Eius vitam conscripsit R. P. Bacc. Camillus Thoma Aesinas, quae ms. conservabatur apud nostratem Gandolphum, uti ab eodem testatur in Disserbatione de 200 celebr. Aug. Scriptoribus, p. 378, et eiusdem Monicae filiam Evangelistam monialem ibid., quae Historiam aliarum piaram et venerabilium monialium eiusdem monasterii conscripsit.

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Postr. Saec. sex Relig. August., T. II, p. 461