Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Aquila Jacobus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: AQUILA JACOBUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de AQUILA JACOBUS

 

 

 

de Aquila Fr. Jacobus de gente Oliva, S. Theol. Mag., an. 1430 in Neapolitana Universitate publice Sententiarum libros exponebat, et an. 1445 erat capellanus honorarius Summi Pontificis, necnon collector decimarum Apostolicarum in tota Mediolanensi Provincia. An. 1459, die 15 Iulii, constitus fuit Procurator Generalis Ordinis, et a Callisto III an. 1457 Rector parochialis Ecclesiae S. Mariae in Vallicella, cum antea, anno scilicet 1455 a P. Generale facultatem obtinuisset manendi cum socio in aedibus S. Onuphrii, cuius Ecclesiae item rectorem agebat.

Ad instantiam Regis Aragoniae, cui propter eius eximias virtutes, atque insigne concionatoris nomen acceptissimus erat, die 4 iunii 1457 designatus fuit rector conventus S. Crucis de Monte Marsico in Suessae districtu, ut propter infirmitatem ac senectutem illuc se recipere, et commodius vitam ducere posset. Interim hoc tempore ab anno videlicet 1456 ad an. 1470 Procuratoris Generalis munere functus est. Tandem an. 1470, die 9 iulii, vir aetate gravis, adhuc tamen vegitis viribus praeditus, Bononiae ad supremam Ordinis fastigium vehitur, vixitque magna cum prudentia et sanctitatis laude usque ad an. 1476, quo Romae, die 28 martii, naturae satisfecit, annos natus 92, regiminis 5 et amplius. Ex tanto viro adhuc remanet: Litterarum sui Generalatus Regesta, asservata in Archivo Ordinis sub sign.: Dd., 7.

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. II, p. 436;

Elssium, p. 307;

Lanteri, Eremi Sacrae Aug., I, p. 289, ubi errato dicitur Nicolaus, et T. II, p. 230