Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Aquila Spiritus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: AQUILA SPIRITUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de AQUILA SPIRITUS

 

 

 

de Aquila Fr. Spiritus, Aquilae in a Vestinis, unde nomen accepit, ortum habuit an. 1572. Sexdecim annos agens patrio Eremitarum S. Augustini coenobio nomen dedit, et postquam in divinis litteris fuit institutus in nostris gymnasiis Aquilano, Perusino, Bononiensi atque Papiensi, an. 1598 Studii Magister fuit nominatus, deinc Lector, et an. 1603 in Domino obiit. Evasit in humanis divinisque litteris valde eruditus, atque eximius in primis concionator.

Eius extant quae sequuntur: 1. Oratio habita Papiae mense octobris an. 1603 tempore visitationis sacrae Rev.mi P. M. Hippolyti Ravennatis. Papiae apud Petrum Bartoli, 1603, in 4°. 2. Itinerarium coeleste sive Quadragesimale, Teate apud Isidorum Facium, 1611, in 4°.