Pavia: battesimo di Agostino
ARCONATI LUCHINO
Arconati Fr. Luchinus, dictus de Aretio, patria tamen fuit Mediolanensis, atque ex nobili et illustri de Arconatis genere ortus. Iam domi humanioribus litteris ac pietate egregie institutus, familiae splendorem atque opulentiam flocci faciens, 22 annos natus in patrio S.mae Coronatae Coenobio Augustinianae de Lombardia Congregationi an. 1446 nomen dedit. Ibidem iuvenis praeclari ingenii brevi in scholasticis studiis mirum profectum fecit. Postea tum D. Pauli Epistolis tum S. P. Augustini voluminibus pervolutandis ita totum se addixit, ut ex divinis hisce coelestis sapientiae fontibus locupletissimos evangelicae doctrinae thesauros sibi comparaverit. Hujusmodi penu affatim instructus, sacra rostra conscendere coepit, caeteris quae ipse recluserat panditurus.
Quo in munere ita se egregie gerebat, ut praecipuae Italiae urbes illum in suum Evangelii praeconem certatim exoptarent. Quamobrem inter quatuor suae Congregationis concionatores privilegio munitos primo loco adnumeratus fuit. Quippe qui magna etiam industria atque prudentia praeditus erat, praecipua suae Congregationis obtinuit officia; fuit enim ter Savonensis S. Augustini coenobii Prior, semel Visitator, et Praeses, decies Definitor, atque bis (videlicet an. 1486 et 1497) Vicarius Generalis. Talia toto vitae suae tempore religiosae perfectionis specimina exhibuit, ut post obitum Venerabilis titulus adeptus fuerit. Tandem obiit senio confectus in praefato Mediolanensi coenobio, 77 aetatis suae, Christi vero an. 1501. Eum inter Beatos numerant nostrates Herrera, T. II, p. 7; Torelli, Sec. Agost., T. VII, p. 523, aliique Ordinis scriptores, et in Theatro Augustiniano hoc elogio decoratur: "B. Luchinus Mediolan. post religionis significationes, nomine miraculorum ingens, atque sanctitate clarus". Scripsit quae sequuntur, quaeque Mss. visa fuere ab Argelato in Bibliotheca conventus S. M. Coronatae Mediolani:
1. Summa Moralis, Canonica atque Dogmatica. Ms. autographus ingentis molis optime exaratus in 4°.
2. Sermones Latini. Ms. autogr. litteris rubro-nigris in 4°.
3. Conciones per totam Quadragesimam et anni Dominicas. Tomi 2.
4. Manipulus Episcopalis officii, et Regiminis auctore Dominico tit. S. Crucis in Hierusalem Presb. Card. et Poenitentiario, nec non Ecclesiae Firmanae administratore, scriptus a Fr. Luchino Mediol. anno MID in Patria. Ms. optimae notae in 4°.
5. Opusculum de prologis seu prooemiis sermonum quadragesimalium, materna lingua accuratissime conscriptis: deservientibus per totam quadragesimam predicare volentibus: quibus adiuncti sunt alii centum qninque diversis materiis opportuni per Rev. P. Fr. Luchinum de Aretio Mediolanen. Regularis observantiae S. Ordinis Heremitarum S. Angustini Congreg. Lombardiae. Venetiis, Bernardinus de Vitalibus s. a. (c. 1500) in 8° char. goth.; 86 ff. Asservatur Romae in Bibl. Vitt. Em. 70. 2. A. 25. Idem, Mediolani, an. iubilei 1500, Alexander Minutianus typ., char. goth., 124 ff. et haec editio est in Biblioth. Nat. Panormitana, V. A. 51. Cfr. Hain-Copinger, n. 1634; Copinger, n. 601, et Proctor n. 5542.
Referenze:
Calvi, Delle Mem. Hist. della Congr. Osserv. di Lombardia, p. 128;
Argelati, Bibl. Script. Mediol., T. I, part. II p. 83;
Morigia, De Nobil. Urbis Mediolan., libr. I, cap. II;
Ossinger, p. 69;
Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. II, p. 118, et alios