Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Petrus d'Arezzo

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PETRUS D'AREZZO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PETRUS D'AREZZO

 

 

 

de Aretio Fr. Petrus Donatus, theologus et concionator egregius, nonnulla opuscula edidit, quae Romae in Monasterio S. P. Augustini mss. custodiri dicuntur. Pamphilus in Chronicis Ordinis, Romae, 1581, f. 48, affirmat mss. haec, eiusdem Petri Donati sermones complecti, eumque floruisse, an. 1335. At, subiungit Herrera, T. II, p. 277, ni duos Petros Donatos de Aretio velimus constituere, is aliquando recentior est. Eius enim fit mentio in Registris Ordinis die 12 martii et die 9 iulii an. 1388 atque die 12 iunii 1389.

Lanteri vero in Postr. Saec. Sex Relig. Augustinianae, T. I, p. 377, autumat illum edidisse valde eruditum Quadragesimale et varias Orationes funebres, in quibus pie ac docte multa pertractat de arte bene moriendi ac de coelesti vita. Ubinam autem haec mss. nunc reperiantur nescimus, cum de hiis in catalogo Mss. Bibliothecae Angelicae Urbis minime fiat mentio, nisi unus ex tantis codicibus Sermonum sit, qui anonymi inibi asservantur.

 

 

 

Referenze:

Gratianum, Anastasis August., p. 152;

Gandolphum, 1. c., p. 299, et Ossinger, 1. c., p. 70