Pavia: battesimo di Agostino
GERARDO D'ARIMINO
de Arimino Fr. Gerardus, Sacrae Theol. Doctor, vir non minus religione quam scientia insignis, praefuit Provinciae Romandiolae ab an. 1419 ad an. 1421. Inde eum esset conventus Ariminensis Prior, an. 1422. Praeses extitit Capituli Provinciae Pisarum et an. 1423 Capituli Provinciae Romandiolae. An. 1426 Regens Bononiensis constituitur et an. 1427 Ariminensem Prioratum renuntiavit. Vacaverat eo tempore Caesenatensis Ecelesia et a Clero et populo illius Dioeceseos, ut ex Registris nostrorum Generalium constat, Gerardus an. 1431, concordi suffragio et acclamatione in Episcopum Caesenatensem electus fuit.
Sed cum ad Urbem pro Bullarum expeditione venisset, tum Pontifici cum Patribus purpuratis aliter visum fuit. Episcopatus quippe Caesenae in commendam collatus fuit B. Augustino Romano ad Archiepiscopatum Nazarenum advecto, Supremi Ordinis magistratu dimisso, et Gerardo eiusdem Ordinis gubernium concreditum. Fuit igitur prius Vicarius Generalis ac postea in Comitiis Mantuanis an. 1434 Prior Generalis fuit acclamatus. Concilio Basiliensi, dum Concilium fuit et auctoritate Summi Pontificis celebrabatur, adfuit an. 1433 et 1434; cum vero Ferrariam translatum fuit, illuc advolavit una cum duodecim aliis Ordinis insignibus S. Theol. Magistris, illudque subscripsit. Ordinem Gerardus gubernavit difficillimis temporibus, quae tam facile schismaticis perturbationibus obnoxia erant; ast ipse omni ope atque opere sategit, ut omnes Augustinianae Familiae sodales, ipsius exemplum imitantes, legitimo Summo Pontifici arctissime adhaererent, pietatem colerent, regularem disciplinam observarent, haereses compescerent, abusus tollerent. Demum, cum Ordinem annis duodecim sancte et prudenter administrasset propter senium an. 1443 onus dimisit, eodemque anno cum sanctitatis opinione ex hac vita migravit. Haec de illo a Pamphilo f. 36, Herrera, T. I, p. 297, et ex Lanteri, Erem. Sacrae August., Part. I, p. 288 accepimus. Suorum Gestorum Acta sive Sui Generalatus Litterarum Registrum asservatur in Archivo Ordinis sub sign. Dd. 5, ex quibus quaedam edita fuerunt in Analectis August., VoI. VI.