Pavia: battesimo di Agostino
MICHELE DA RIMINI
de Arimino Fr. Michael, vixit saec. XIV. Reliquit: Scriptum super tertiam Sententiarum. Reperitur in Biblioth. Angelica Urbis in cod. 135 (R. 4. 18), chart. saec. XV, in 4° minori, ff. 118, binis columnis exaratum. Inc.: "Cum venerit plenitudo temporis". Explicit: "Ad iustitiam disponendo etc. Amen. Explicit scriptum Fratris Michaelis Ariminensis super tertium Sententiarum. Quod scripsi ego frater Anselmus Ortanus ordinis Sancti Augustini, sub annis Domini MCCCCXXXVII dum essem studens in sacra pagina Florentiae, tempore Eugenii pp. IV". Subit tabula quaestionum, in cuius calce denuo habetur: "Explicit scriptum fratris Michaelis Arimin. Ord. fratrum heremit. super tertium Sententiarum etc. Amen". Hic ms. olim fuit Magistri Fr. Angeli Vancii, qui eum Romam misit pro Biblioth. Angelica an. 1638.
Referenze:
Narducci, Catal. Codd. Mss. Biblioth. Angelicae , p. 70, et Elssium, p. 476, qui in errore versatus, illum nominat Matthaei nomine, uti et O ssinger, p. 569, atque Lopez, p. 280