Pavia: battesimo di Agostino
SANCTES DA RIMINI
de Arimino Fr. Sanctes e Guicciardi familia, alumnus Provinciae Romandiolae, vir fuit in scholasticis litteris valde eruditus. Vixit saec. XVI, et in Ordinis Regestis legitur illum an. 1585 Bononiae extitisse studentem; anno insequenti Lectorem fuisse renuntiatum dum Tarvisii moraretur; an. 1587 in patriam cum rediisset Studii magistrum nominatum; an. 1588 Regentis gradu donatum Firmumque missum; atque tandem an. 1501 S. Theol. Magistrum promotum. Fuit postea Arimini, Bononiae atque Romae, et an. 1602 uti discretus Provinciae Romanae interfuit Capitulo Generali hoc anno celebrato. Sex post annos insequenti Generali Capitulo Romae habito, plenis suffragiis electus fuit in Provincialem Aemiliae, hoc est, Romandiolae.
Fuit in studio assiduus, in laboribus constans, in aerumnis atque aegritudinis patiens. Hoc clare evincitur ex sequenti suipsius testimonio: "Praeclarum Gerardi Senensis, (scripsit ille ad Lectorem) in primum Sententiarum opus ecce prodit aliquando postquam ducentos et quinquaginta annos obscurissimis tenebrarum latebris, incredibili sane studiosorum omnium detrimento, tectum, ac pene sepultum iacuerat; e quibus ingenti labore, summoque studio, ac vigilantia illud tandem extraxi, et quam diligentissime potui, auctum, et perpolitum imprimendum curavi.
Cum enim duo exemplaria ad manus meas pervenissent ea diligenter observavi, multa scriptorum negligentia depravata, adhibito gravissimorum virorum consilio, correxi, omniaque nativo candori, et verae lectioni, demptis tantummodo illis, quae iterata, superflueque repetita videbantur, restitui ... Quot autem in omnibus conficiendis incommoda pertulerim, diuturnas, nocturnasque vigilias et locubrationes, vel etiam periculosas aegritudunes sim passus, fidissimo eorum, qui hac in re aliqua ex parte iuvarunt, testimonio relinquo". Quae ab eodem scripta fuerunt sunt sequentia:
1. Gerardi Senensis Ordinis Erem. S. Augnstini, in primum librum Sententiarum doctissimae quaestiones nunc primum opera fratris Sanctis Ariminensis Augustiniani in lucem editae. Patavii ex Bibliotheca Petri Pauli Tozzii, 1598, 1 vol. in fol.
2. Eiusdem Gerardi Senensis vita ex gravissimis scriptoribus in manu collecta, praefixa praecedenti operi.
3. Oratio funebris in exequiis R. P. Mauritii Tertii Parmensis. S. T. D. Impressa Monachii an. 1594, et incipit: "Ecquis in tam flebili...".
4. Litaniae S. P. Augustini, quas edidit Crusenius in Monast. Aug., Monachii, 1623, Part. I, pp. 30-31.
5. Oratio habita Romae Dominica III.a Adventus coram SS.mo D. N. Clemente Papa VIII, et amplissimorum Cardinalium consensu, ad Ill.mum et Rev.mum Dominum S. R. E. Cardinalem Elparensem [Gregorium Petrocchinum Ord. Nostri]. Romae, Haeredes Nicolai Mutii, 1602.
Referenze:
Elssium, Encom. August., p. 618 et alios