Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Arpe Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ARPE AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ARPE AUGUSTINUS

 

 

 

Arpe Fr. Augustinus, ortum habuit in oppido vulgo Levanto, Provinciae Genuensis, circa an. 1660. Vitam religiosam nostri Ordinis Genuae in conventu S. Mariae de Consolat. an. 1675 professus, studior. curriculum Viterbii ac Neapoli optima fruge complevit. Lector renuntiatus in ipsa Neapol. civitate, a. 1680 Romam missus fuit ac deinceps Mediolanum, Suessam, Messanam, Aquilam, Anconam et Pisas, in quibus laudabiliter ac eruditissime nostram pubem scientias philosophicas ac theologicas docuit. Die 10 maii an. 1697 laurea magistrali decoratus, fuit etiam suae Genuensis Congregationis Vicarius Gen., illius Reipublicae insignis theologus, Ordinis historicus, et Genuae S. Officii consultor. Opera, quae proelo tradidit, testantur insuper ipsum et eximium poetam fuisse, et Augustinianum Ordinem hu1ic viro plurimum debere; nam Eremitanos heroes carminibus celebravit, sanctos ac beatos eiusdem Ordinis piorum imitationi proposuit. E vita migravit, ut videtur, an. 1729. Locubrationes typis ab eo datae sunt:

1. Memorie dell'Ordine Eremit. di S. Agostino. Bologna, per gli eredi Pisazzi, 1699, in 8°.

2. Memorie dei Beati Agostiniani (s. l. t. et a.). Hoc opus est in Bibl. Angelica Urbis, T. 10, 36.

3. Pantheon Augustinianum, sive, Elogia virorum illustrium Ord. Eremit. S. Augustini (Versibus latinis exaratum). Genuae, typ. Joan. Franchelli, 1709, in 4°.

4. Giornale dei Santi e Beati Agostiniani. Genova, iisdem typis, 1722, Tom. 2, in 16°, et ex Italico idiomate Latinitati donatum a P. Mag. Fr. Benigno Sichorowsky, eiusdem Ord. S. Theol. Doctore, Ex Provinciale, et Assist. Generale emerito. Pragae, typis Wenceslai Urbani Suchy, 1735, I vol, in 12°, pp. 499.

5. Summa totius Theologiae Aegidii Columnae Ord. Erem. S. Augustini et S. R. E. Card. ex doctrina eiusdem collecta, in partes V distincta, quarum I in primum Sententiarum, II et III in secundum, IV in tertium, et V in quartum Sentent. Accedunt propositiones ultimo condemnatae a S. Sede ab Augutino et Aegidio praedemnatae. Tomi V in 12°, quorum l.us Bononiae apud Pisazzum, 1700, reliqui Genuae Typ. Antonii Casamarae, 1702, 1704 prodiere.

6. Ex Regesto Rev.mi P. Generalis Fulgentii Bellelli, idem Augustinus Arpe sub die 15 iunii 1728 facultatem ab eodem Generale obtinuit imprimendi librum, cuius titulus: Augustinus Magister morum; an prodierit hoc opus nec ne, nescimus.

 

 

 

Referenze:

Ossinger, op. cit., p. 77;

Lanteri, Postr. Saec. sex Rel. Aug., T. III, p. 18;

Hurter, Nomenclator Litt., primae editionis,T. II, p. 651