Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Arrighi Battista

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ARRIGHI BATTISTA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ARRIGHI BATTISTA

 

 

 

Arrighi Fr. Io. Baptista, Florentiae nobili genere ortus, non patriam tantum, latinamque, verum etiam graecam linguam exacte callebat, atque in philosophicis ac theologicis studiis sese ardenter exercens ad sapientiae tenendam arcem pervenit. Tum nostratibus tum aliis in sublimioribus studiis fuit dux et institutor. Ipse enim an. 1551 erat Pisis studens; an. 1564, ian S. Theol. Mag. Prior Florentiae; anno insequenti in Collegium Universitatis Theologicae Florentinae cooptatur; an. 1575 nostri studii Perusini Magister Regens destinatur, ac in patria reversus an. 1570 praeficitur gymnasiis Monachorum Vallisumbrosae, eosque ad plures annos docuit graecas litteras, sacram theologiam, caeterasque scientias. Anno autem 1578 ac duobus sequentibus in perantiquo monasterio Cryptae Ferratae Ordinis S. Basilii graecos poetas, oratores ac Patres monachis laicisque iuvenibus explicavit non absque magna auditorum suorum utilitate. Demandaverat illi hoc munus Abbas loci commendatarius Cardinalis Farnesius. Ubi rediit Florentiam, labente scilicet an. 1581, illius Universitatis theologicae renunciatus est decanus. Interim Monasterium Florentinum iterum, nec non Pisanam Provinciam sanctissime ac prudentissime rexit. Theologicas quoque, ab an. 1593 ad an. 1604, institutiones tradidit in celeberrima Universitate Bononiensi. Uti Definitor suae Pisarum Provinciae an. 1598 interfuit Romae Capitulo Generali. Eidem commissum fuit ut S. P. Augustini opera ad vetustos, ut melioris notae, codices emendaret, sed vix uno tomo ad lineam redacto, fatis cessit die 22 octobris an. 1607.

Interfuere eius funeri, cum magna civium frequentia, Doctores omnes theologi, eiusque laudes complexus est eloquentissima oratione, celebris declamator. Castigandi sunt Elssius, aliique consignantes hujus viri obitum an. 1593, cum alius annus mortis illius innotescat ex Catalogis mortuorum atque theologorum Fastis. De illo haec Pocciantius: "Jo. Baptista Arrighius Eremitici Instituti pater venerabilis, vir utraque lingua cultus, eximia admodum doctrina refertus, et omni virtutum scientia exornatus". Auctor itidem Libri De claris viris civitatis Florentiae ita scribit: "Joannes Baptista de Arrighis Ord. Erem., Universitatis Florentinae ab an. 1565 perpetuus alumnus, utraque lingua tam Graeca quam Latina eruditus, omnique scientiarum genere ornatus, in Gymnasio Bonononiensi Theologicam cathedram gloriose multos annos sustinuit et in locubrationibus assiduus, Libros quatuor edidit de Elementis sacrae theologiae, et praeter varias diversorum argumentorum elegantes orationes quae pro locorum et personarum opportunitatibus habuit, scientiarum quoque catalogum composuit, deque hominis beatitudine in ultima senecta fructuose speculatus interiit". Quae scripsit itaque sunt: 1. Elementa Sacrae Theologiae libris quatuor edita. Florentiae, 1569, in 8°. 2. Axiomata theologica, quorum titulus: Simplex Catalogus scientiarum omnium et liberalium artium. Florentiae. 3. Tractatus de hominis beatitudine, libri tres. Florentiae 1575. 4. Orationes variae, ms. inter quas una edita, nempe: Laudatio ad Funebrem Concionem habita in templo S. Spiritus Florentiae in exequiis R. P. Mag. Adamantii Joannii (sic) Florentini Ord. Erem. S. Aug. Florentiae, 1581, in 4° (rara). 5. Satyrae et italice: Catalogo delle scienze e delle arti mss.

 

 

 

Referenze:

Herrera, op. cit. T. I, p. 487;

Ossinger, op. cit., p. 247;

Hurter, Nom. Litt. cit., T. I, p. 247;

Moreni, Bibliografia Stor. cit., Vol. I, p. 378 et alios