Pavia: battesimo di Agostino
de ASCULO AUGUSTINUS
de Asculo Fr. Augustinus, Picenus, S. Theol. doctor, in omni genere dicendi clarus, in concionando clarissimus, in studio Patavino professor ut ex eius mss. elucet. Is vere fuit de quo Herrera in suo Alphabeto Aug., T. I, p. 49, scribit "Augustinus de Asculo an. 1297 a Bonifacio VIII constituitur in toto terrarum orbe confessor. Extat Papae rescriptum in archivo conventus Asculani. Aliunde Augustinum hunccine non agnovimus". Bene non agnovisse confessus est; quia postea (ibidem p. 53) inter scriptores illum distinguit, putans diversum, et quod deterius est, confundit cum alio revera distincto, qui anno 1430, 34 et 36 fuit Praeses et Vic. Generalis deputatus Capitulorum Provinciae Marchiae Anconitanae, quique, quanta mea est cognitio, nihil edidit. Erravit quoque Pamphilus, et cum eo omnes scriptores Ordinis (praeter Coriolanum nihil de tempore afferentem) quia dixerunt Augustinum floruisse an. 1385; nam ipse plurium operum scriptor floruit annis 1294 et 1297, teste, inter alios Schiphonwero de Meppis, qui in Chronicis Archicomitum Oldeburgensium de illo haec habet: "Circa illa tempora (nempe Aegidii Romani) claruerunt quatuor doctores excellentissimi. Primus fuit Fr. Augustinus de Esculo doctor quidem in omni docendi genere clarus. Edidit super sententiis commentum dignissimum in moralibus et in Sacra Scriptura multa quidem digna opuscula". Eius itaque opera haec enumerantur:
1. Sermones Fr. Augustini Esculani Ordinis Eremitarum S. Augustini ad instantiam Scholarium eiusdem Ordinis in studio Patavino an. 1294. Codex chart. in 4° hos sermones continens erat in Bibliotheca conventus Eremitarum Patavii, uti testatus est Thomassinius in Bibliotheca Patavina ms., p. 71. Sermonum codex alter membr. eiusdem Fr. Augustini iuxta eundem Thomassinium in Biblioth. Veneta ms. p. 22 erat in Bibliotheca SS. Ioannis et Pauli; an vero iidem praecedentes sint, nescimus.
2. Postilla Fratris Augustini de Esculo Ord. Eremitar. S. Aug. mss. in. fol.
3. Expositio Evangeliorum domenicalium per circuitum totius anni cum tubula secundun rubricam sancte romane ecciesie, Deo largiente, edita a fratre Augustino de Esculo Ordinis heremitarum, scripta per fratrem Johannem Bartoli de Benevenutis de Flor.a in conventu nostro Venetiarum, tunc ibi existentem predicatorem licet indignum. In postrema pagina legitur: "Hunc librum est Fr. Ioh. de Florentia.
4. Expositio Evangeliorum totius anni.
5. Super quatuor libros sententiarum libri quatuor.
6. Super libros Phisicorum Aristotelis.
7. Super Genesim quaedam moralia lib. 1 - 8.
8. Lectiones plures super Scripturam Sacram, lib. 1.
de Asculo Fr. Augustinus, (ADDITAMENTA, pag. 72) de quo in Vol. I, p. 64, quique, ut vidimus, multa scripsit super Scripturam sanstam, scripsit etiam expositiones in Psalmos? Videtur respondendum affirmative; nam asservatur in Bibl. Angelica codex 444, memb. in 8, ff. 116 saec. XIV ineuntis, binis columnis, tempore igitur quo ille floruit, tales expositiones continens; inc.: "Exurge ... unde consurgit diluculo ..." cuius tituli, qui vetustate evanuit, supersunt haec verva: "Sermones pulcri super... et sunt fratris Augustini de ...".