Pavia: battesimo di Agostino
de ASTE ANTONIUS
de Aste Fr. Antonius, alumnus Prov. Longobardae, vir fuit sacrarum litterarum scentia, eruditione, et profunda theologica doctrina praeditus. Dicitur a scriptoribus eum floruisse saec. XIV, secus vero mihi occurit; nam ex Codice diplomatico Ord. Erem. S. Augustini, ab an. 1401 ad an. 1500, Vol. II, Papiae, 1906, comperies Fr. Augustinum de Aste vixisse saec. XV, et quidem secunda medietate. Anno igitur 1470 erat de familia Papiae; an. 1473 erat ibidem Lector; an. 1475 renuntiatus fuerat Baccalaureus, et an. 1479 S. Theologiae Magister. Vitam ducens fere semper Papiae extitit pluries illius Studii Regens et conventus Prior. An. 1495 die 12 maii nominatus fuit ab ordinis Priore Generali Mariano de Genastano, Prior conventus de Padua, et an. 1498 reperitur inter Papiensis Universitatis professores. Cum an. 1500, mense maii, Fr. Angelus de Panizenibus de Alexandria, nostri eiusdem Ordinis, post actus scholasticos per eum in variis Studiis feliciter consummatos, deputatus fuisset ad legendas Sententias in conventu S. Augustini Papiensis, ac in illius publica Universitate sui periculum ad magisterium obtinendum laudabiliter exercuisset, Fr. Augustinus Astensis coram Doctorum Collegio, hac occasione, sermonem habuit, et birretum magistrale rotundum Fr. Angelo imposuit. Tandem an. 1508 ab Aegidio Viterbiensi constitutus fuit visitator et reformator generalis conventus S. Marci Mediolanensis. Quae scripsit sunt sequentia:
1. De eius vita et varietate fortunae liber. Asservatur ms. in cod. 1262. (H. IV. 5), chart. saec. XV, cc. 87, Biblioth. National. Taurinensis.
2. In libros Sententiarum volumen grande quod Mediolani in olim nostra bibliotheca ad S. Marcum adservabatur.
3. Sermones super Evangelia Dominicalia a Paschate usque ad Adventum, ms.
4. Commentaria in Apocalypsim, ms.
Referenze:
Ossinger, p. 84; Torelli, Vol. VII, p. 593; Elssium, p. 84; Pamphilum, p. 67; Mazzuchelli, T. I, Part. II, p. 1188; De Rolandis, Notizie degli Scrittori Astigiani, 1839, p. 12; Grazianum, p. 33, atque Rossotto, in Syllabo Script. Pedemontii, p. 59 - 60, qui animadvertit: "tres reperiri scriptores sub hoc titulo Astensis: Unus est hic de quo in praesenti agimus, Antonius, Ordinis S. Augustini, qui floruit (ut disco ex Iosepho Pamphilo) anno Domini 1395 (?); alter est Astesanus Astensis, vel Astesanus de Astesanis. (Ordinis Minorum), qui scripsit Summa casuum conscientiae, vulgo Summa Astesana, qui claruit sub anno Domini 1330, ut colligo ex Miraeo et Brixio. Tertium admunerat Waddingus, quem parum post praecedentem asserit floruisse, cuius vult esse Commentaria in Apocalypsim, Comment. in libros Sententiarum, Sermones de tempore quae tum a Iosepho Pamphilo, tum a Gesnero et aliis Antonio Ord. S. Aug. tribuuntur. Dicendum igitur vel Waddingum ex Augustiniano franciscanum fecisse, vel duos fuisse qui Comment. et Sermones scripserint, vel ipsum confundere tertium cum primo, quod lectoris iudicio relinquendum duxi. Antonium tamen, de quo in praesenti, nusquam constat in Apocalypsim calamum tractasse. In Regia Sabaudi Bibliotheca extat ms. Antonii Astensis Elegiacum Carmen de Rebus Astensium. Utrum autem hic Autonius Augustinianus, aut Franciscanus fuerit mihi non constat".