Pavia: battesimo di Agostino
de ASTE FACINUS
de Aste Fr. Facinus, patria Pedemontanus, vulgo Longobardus appellatur, eo quia religiosa professione ad Insubriae provinciam pertinuit. Is in Universitate Parisiensi S. Theologiae Doctor renuntiatus, floruit saec. XIV, promotusque fuit ad illam dignitatem ante annum 1373, ut nos docet Echardus, T. I, Scriplorum Ordinis Praedicatorum, p. 740, qui, pro candore suo, Facinum a Leandro Alberti, De Viris IlIustr. Ord. Praed., p. 139, male suis adscriptum nobis ostendit. Fuit Facinus sacrae scripturae cognitione admodum conspicuus, atque, uti notat Pamphilus fol. 69, Philosophia Aristotelica apprimum eruditus. Quoniam autem peracuta mentis perspicacia, magnoque ingenii acumine potissimum pollebat, idcirco in subtilissimis disputationibus pertractandis, atque implicatissimis difficultatibus enodandis pernavum se atque sagacissimum ostendit. Supra caetera autem spectatissima vitae ratione refulgebat, quapropter duplici, uno altero maiori, doctrinae atque probitatis honore commendabatur. E clarissimo Pedemontano Augustinensi haec habentur:
1. In 2.um et 3.um Sententiarum. Inc.: "Quia in prioribus dictum est de Deo quantum ad extrinseca ...". In fine legitur: "Explicit 2.um. et 3.um Sententiarum Excellentissimi Sacrae Theologiae Doctoris Fratris Facini de Aste, Magistri Universitatis Parisiensis, qui duplicem lecturam super Sententias et super totam Philosophiam duplicata scripsit". Opus extabat Parisiis in cod. ms. Bibl. Navarrae in fol. medio membr.
2. In libros de Anima Aristotelis Quaestiones, quae olim asservabantur in nostra Bibl. conventus S. Marci, Mediolani.
3. Quaestiones in libros Physicorum, quas Bononiae Studentibus fratribus dicavit. Olim asservabantur Bononiae in Bibliotheca S. Dominici.
Referenze:
Petrum de Alva in Bibliot. Conceptionis, p. 374, qui de illo haec habet: "Facinus Astensis in 3.um Sententiarum quaest. 6 asserit Virginem Mariam fuisse absque originali labe conceptam, ut refert Vitalis in Defensorio lib. 4 etc."; Possevinum in Apparatu Sacro, T. I, 478; Rossottum, De Script. Pedemontii, p. 196; Iöcher, in Laxico Eruditorum, T. II, col. 498; Gratianum, p. 97; Herrera, T. I, p. 248; Elssium, p. 189; Torelli, T. VI, p. 270; Gandolphum, p. 119; Ossinger, p. 325; Mazzuchelli, Vol. I, Part. II; Lanteri, a quo, quae supra, accepimus, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., T. I, p. 272; De Rolandis, Scrittori Asteg., p. 105, et alios