Pavia: battesimo di Agostino
de ASTE GIOVANNI
de Aste Fr. Ioannes Baptista, Albingauni in occidentali Liguria, ex nobilibus genitoribus Nicolao de Aste et Agnete Collata prodiit in lucem an. 1566. In conventu Salmanticensi in Hispania valde pure habitum Augustinianum induit, ubi postea die 8 septembris 1585 solemnem professionem emisit. Sacram Theolog. in alma illa Universitate cum ad stuporem usque didicisset, eam, in Italiam reversus, in pluribus civitatibus et Romae praecipue, cum tanta nominis sui fama perdocuit, ut theologorum phoenix haberetur: dicendi quoque artem cum egregie calleret, non minus insignis orator, quam theologus longe lateque refulsit. Docuit igitur ac praedicavit Firmi, Licini, Genuae, Patavii ac bis Romae. An. 1603 erat Prior Romae ad S. Augustinum et an. 1607 Regens Romanus, quo tempore a Paulo V, qui eum iam pridie perorantem audierat, suffectus est Generali Hippolyto Fabriani Ravennati ad Fescenniae et Hortae Episcopatum evecto.
Pridie promotionis suae ad Vicariatum Apostolicum orationem habuerat coram Papa in Pontificia Capella, universis, qui aderant, applaudentibus. Interim Comitiis Generalibus convocatis, ad quae convenerunt Patres 1500 et vocales 116, Romae die 22 maii 1608, omnium suffragiis, communi inspiratione, Prior Generalis renuntiatus fuit. Sapientiae ipse et virtutum amans, litterarum cultum, ac regularem observantiam in Ordine et promovit et auxit. In Provinciarum Galliarum, Hispaniarum, Lusitaniae et Italiae visitatione multa reliquit prudentiae, zeli, iustitiae et paterni amoris monumenta, quibus religiosorum animos vel terruit vel allicuit. Expleto Generalatus sexennio, ad conventum S. Augustini Genuensem an. 1614 se transtulit, ubi dum solitudini, litteris et quieti hilari animo vacabat, iterum Romae redire an. 1620 coactus fuit, cum ob mortem Angeli Rocca a Paulo V et sacrarii Pontificii Praefectus et Episcopus Tagastensis electus fuerit. Episcopatus consecrationem accepit per manus Cardinalis Mellini, Dominica infra octavam Ascensionis; at die 20 septembris, quinto mense labente suae Praefecturae, ex hac vita migravit, atque in Ecclesia S. Augustini de Urbe sepultus, in cuius perennem memoriam Gregorius de Aste, defuncti frater, ipsius effigiem in columna Sacelli B. Mariae Virginis de Rosa ad vivum depingi et sub eam pulcrum epitaphium incidi mandavit. Haec ex P. Iosepho Lanteri, Erem. Sacr. Aug.; Part. I, p. 220. Quae scriptis, sunt:
1. Sui Generalatus Gesta. Extant in Archivo Ordinis sub Dd. 55,56, et 37.
2. Acta et Decreta per Rev.m P. Mag. Fr. Ioannem Baptistam de Aste totius Ord. Erem. S. Aug. Priorem Gener. et Comm. Apostolicum SS.mi D.mi N. Pauli Pp. Quinti in Comitiis Prov. Baeticae. Cordubae: ex officina Francisci de Cea, an. D.ni 1609, in 4°.
(Cfr. La Ciudad de Dios, Vol. 70 p. 491).
3. Commentaria in quatuor libros Sententiaram.
4. Commentaria in Philosophiam Aristotelis.
Utrum haec postrema opera in lucem prodierint nec ne, mihi non constat. Eius commentaria in IV libros Sententiarum memorat Ossinger in sua Bibl. Aug. p. 85, at ubi inveniantur non docet. Ipsa, quamvis incompleta, reperiuntur ms. in Bibliotheca Angelica, et in eius Narducciano Indice, ita indigitantur: R. P. Magistri Ioannis Baptistae de' Aste, Albiganensis Conventus S. Augustini Genuensis Alumni, in primum librum sententiarum Distinctiones 24. Cod. 91 (A. 8.3) chart. in fol., ff. 509.
Eiusdem operis Distinctiones 55-48. Explic.: "et haec dicta sint prop°. sententiarum ad laudem Dei et B. Virginis Mariae et S. P. Augustini. Finis primi libri Sententiarum". Subiicitur: "Huic 2° volumini quod continet viginti quatuor Distinctiones finem imposuimus die 29 mensis Augusti 1618". Cod. 92 (A. 8. 4), chart. in fol. ff. 526.
Eiusdem Io. Baptistae de Aste In tertium librum Sententiarum de Misterio Incarnationis Disputationes 11, Cod. 93, in fol., ff. 492.
Eiusdem operis Distinctiones 12-22, et capitula 2, videlicet: "De Christi resurrectione et ascensione et de iudiciaria Christi domini potestate". Cod. 94 (A. 8. 6), chart. in fol., ff. 483. Desunt, ut videtur, in 2.um et 4.um Sentetitiarum distinctiones.
5. Acta Capituli Generalis anno 1608 Romae celebrati, Romae, Apud Bartholomaem Zanettum MDCVIII et in Analectis August., Vol, X, pp. 296-309.
Referenze:
Ordinis Regesta Dd. 55 p. 1; Herrera, T. I, p. 444, Elssium, p. 327; Oldoinum in Athenaeo Ligust. p. 310; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug. Vol. III, p. 300; Ang. Rocca, Opera omnia (Romae 1719), T. I., p. 355, Hurter, Nomencl. Lit., T. I (primae ed.), p. 293 et alios.