Pavia: battesimo di Agostino
ORSACCHI LAURENTIUS
Orsacchi Fr. Laurentius, de Empolia, volgo Empoli, Sacrae Theol. Magister, claruit multiplici eruditione, nec non singulari vitae rigore atque multiplici rerum agendarum dexteritate. Studiis laudabiliter peractis primum in S. Iacobi Bononiae, deinde in S. Augustini de Urbe coenobiis fuit studiorum Regens. An. 1614 in gen. capitulo, Romae habito, Laurentius noster, cum esset studii Romani moderator, in festo S. Monicae facunde docteque ad populum concionatus est; atque in eo Procurator Generalis fuit electus, id munus relinquens in cap. gen. an. 1620 celebrato, in quo de Prioris Generalis electione loculentam habuit orationem. Dein Provincialis Pisarum Provinciae fuit electus; iterumque in gen. capitulo an. 1625 die 13 iunii ad munus Proc. Generalis fuit adscitus, cum in praecedentibus comitiis an. 1620 instaret, et decretum obtinuisset, quo Procuratores Ordinis absoluti iisdem exemptionibus loco et iure ferendi suffragium in comitiis generalibus potirentur, quibus Assistentis officio functi potiebantur. Mansit in officio Procuratoris usque ad diem 4 novembris 1630, quo a Summo Pont. per Breve illud munus assignatum fuit Mag. Hippolyto Finalensi. Fuit insuper S. Romanae inquisitionis Qualificator, atque e vivis sublatus fuit Empoliae die 9 novembris anno 1632. Opera eius sunt:
1. Affectuosa Colloquia animae ad membra et vulnera Christi, cum addictione nonnullorum soliloquiorum. Bononiae, 1609.
2. Mons Sion vel de oratione mentali. Bononiae, 1616 in 8.
3. Moralia in Passionem D. N. Iesu Christi. Tomi duo, prior impressus Ravennae anno 1620, alter ibidem an. 1625.
4. Lectulus Salomonis: id est: de praecipuis doloribus et gaudiis B. Mariae Virg., in duas partes divisus et Ravennae impressus anno 1624.
5. Bullarium Ordinis Erem. S. Augustini, in quo plures constitut. Apost. ab originalibus et Transumptis authenticis ab Innoc. III ad Urbanum VIII ad eumdem Ordinem spetantes collectae a P. M. Laur. Empoli e. o. Proc. Gen. Adiiciuntur Cataloghi Priorum Generalium, Capitulorum Generalium, Procuratorum et Assistentium Generalium nec non Praefectorum sacrarii Pontificii. Romae typis Camerae Apostolicae, 1629 in fol.
6. Compendium Bullarum Pontificiarum ad eumdem Ordinem spectantium. Typ. Camerae Apost. 1629 in 4.
7. Corona duodecim Apostolorum, sive de Symbolo fidei. Bononiae, 1629, in 4.
8. Septimana Spiritualis. Impressa.
9. Sacri Praeconis licentia, id est: de humanioribus literis a catholico concionatore in concionibus suis adhibendis.
10. Hortus praedicantium, id est: morales adnotationes et paraphrases in Evangelia et Epistolas Quadragesimae.
11. Thalamus coelestis sponsi id est: de adventu Domini in carne suscipiendi a fidelibus in mystico animae thalamo.
12. Marianum decus: sive: epithetorum, laudum, et encomiorum quibus SS. Patres et Ecclesiae Doctores Deiparam V. Mariam honestarunt, enarratio et explicatio. Ravennae an. 1640 typ, editum.
13. Plantus B.mae Virg. Mariae ad exercitandam nostram devotionem.
14. Optimum epuli condimentum: sive, perutilis memoria et meditatio mortis, cum caeteris quoque novissimis. Ravennae, 1648.
15. Speculum morale Sanctorum: id est: Sermones ac morales considerationes sopra centum Vitas Sanctorum iuxta menses per anni circulum. Ravennae, an. 1645 et 1647 Tomi duo atque alia.
Referenze:
Herrera, T. II, p. 25 et in Addit. mss. ad vol. 2.m sui Alph. Aug., quae asservantur Matriti in Archivio Nationali; Ossinger, Bibl. August., p. 314; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 327; Lopez in Monast. August. Additamentis, p. 260 et 517, et alii