Pavia: battesimo di Agostino
ORSINI IOSEPH
Orsini Fr. Ioseph, Romanus, Sacrae Theol. Bacc., Augustinianae Congregationis Perusinae egregius alumnus, an. 1671 erat in nostro coenobio Firmano cursor atque studii magister; an. 1672 Lector metaphisicae Patavii et an. 1679 interfuit, iam S. Theol. Bacc., comitiis generalibus Romae habitis, in quibus die dominico 9 aprilis concionem ad Patres atque ad populum habuit, Crucifixum esse librum demostrans, in quo omnium virtutum genera Christiani addiscere possunt. An. 1685 Conventui S. Matthaei de Urbe praeerat, et in cap. gen. Romae celebrato optima atque pergrata eloquentia concionem habuit panegyricam in laudem SS. Philippi et Iacobi. Deinceps, ut Vicarius suae Romanae Congregationis, interfuit cap. gen. 1699. Diu vixit, atque posteris mandavit ea quae sequuntur:
1. Fedelissima Istoria di S. Maria Liberatrice di Viterbo, 1675.
2. Racconto di Boldrino Paneri da Panicale illustre guerriero, raccolto da diversi autori e da un breve ristretto delle sue glorie. Roma, 1700 per Paolo Moneta in 12. Extat in Bibl. Angelica, sicut et sequens.
3. Vita del B. Agostino Novello da Tarano in Sabina Agostiniano del P. Fr. Giuseppe Orsini del medesimo Ordine. Ex Vicario Generale. In Roma per Paolo Moneta, 1707 in 12.
4. Manuale Clericorum in quo volumina Decretalium, Extravagantium et Clementinarum collecta enumerantur, omnesque materiae juris canonici in V libros partitae remanent definitae iuxta compilationem factam a S. Raymundo, auctore Fr. Iosepho Ursini Ordinis Erem. S. Augustini Congregationis Perusinae Ex Vic. Gener. Magnum opus quod asservatur ms. in Archivio Ordinis in cod. Cc. 76, saec. XVIII ineunte, ff. 627, in folio pergrande una cum indice.