Pavia: battesimo di Agostino
PACI IOANNES
Paci Fr. Ioannes, Ripae ortus saec. XV ineunte ex honesta familia. Adhuc iuvenis vehementer coluit pietatem, litteras, scientias ac artes pulchras; induitque cucullam Augustinianam. Vixit Bononiae amatusque fuit a concivibus propter eius candorem prudentia et in pauperes charitatem. Per duodecim annos praefuit monasterio S. Iacobi. Peritissimus fuit in Architectura et prospectum Ecclesiae B. M. Virginis in Via Galliera, nec non porticus vulgo dictas Via S. Donato repetunt suum auctorem nostratem Paci et eius effigies una cum effigie principis Iohannis Bentivoglio sub immagine B. M. Virginis, quae est in dicta porticu, clare attestant quantum apud concives ipse reputaretur. Legitur ibi sequens inscriptio in marmore sculpta: Ioannes Bentivolius, iunior, eques illustris ac Bononiensis Status Princeps Virgiliusque Malvitius curarunt ut haec porticus publica impensa instauraretur. Iohanne Ripano Theologo ipsi templo et operi praesidente anno MCCCCLXXVII, X Octobris. Fuit etiam insignis theologus et apud Universitatem Bononiensem accepit titulum doctoris dignissimi. Edidit nostratis Aegidii Romani librum De Corpore Christi.
Referenze:
Torelli, Sec. Ag., T. VI n. 25 in anno 1432 et T. VII, p. 319, ad an. 1481; nec non Salvatorem Mupi, Guida della Città di Bologna, 1868; Garzoni, De rebus Ripanis in libro 3.o et eius elogium conscriptum a Romualdo Veccia, Ripatransone, 1877