Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Pagini Gaspar

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PAGINI GASPAR

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PAGINI GASPAR

 

 

 

Pagini Fr. Gaspar, Romanus, S. Theol. Mag., in variis suae Religionis Academiis sacram theologiam summa cum laude professus est. Verbi Dei declamator quoque eximius evasit. In Urbis Areopago cathedram Sacrae Scripturae anno 1606 consecutus fuit. An. 1614 in capitulo gener. hoc anno Romae habito ad studium Florentinum regendum pro an. 1616 destinatus fuit. Interfuit an. 1625, cum Romanae Provinciae praeesset, capitulo gener. in Urbe celebrato, atque in eo Iudicis causarum munere functus fuit. Nescimus quo anno obierit. Corrigendus videtur Prosper Mandosius, Bibl. Romana, Romae, 1682, T. I, p. 35, qui illum vocat Paganum, dum in actis Capitulorum Generalium Paginus vocetur. Item dicendum est de omnibus qui Mandosium sequuti fuerint. Reliquit: Concionum celeberrimum volumen.

 

 

 

Referenze:

Christ. Iöcher, T. III, col. 1177; Ossinger, p. 650 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 155