Pavia: battesimo di Agostino
de PALATIOLO BARTHOLOMAEUS
de Palatiolo Fr. Bartholomaeus, Beatus nuncupatus, cuius vitam, teste Pamphilo, scripsit P. Basilius de Ripa Brixiensis circa annum 1502, Paulo de S. Genesio Episcopo Helenopolitano dicatam, quamque compendiose descripsit P. Lanteri in Additamentis ad Crusenii Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 551. Vir fuit mire sanctitatis et Congregationis nostrae Lombardiae vere decus. In ea enim ab an. 1455 usque ad an. 1500 Vicarius Generalis quater extitit, Definitor quatuor vices, Praeses capituli semel, et an. 1492 Prior electus fuit conventus S. Mariae de Populo Urbis. Repetita toties electio Bartholomaei (ait Herrera, T. I, p. 99), et ipsum commendat et suam Congregationem. Illum quia toties a tantis viris eligi meruerit, et hanc, quia tam sanctum praesulem, maioribus etiam numeribus dignum, toties elegit. Brixiae spiritum Deo reddidit die 3 octobris an. 1502 aetatis suae 76. Post obitum plura patrasse miracula memoriae proditum est. Reliquit copiosum Martyrologium impressum, an. 1487, in quo plurimorum Beatorum ac Venerabilium Ordinis nostri merita commemorantur.
Extat in Bibl. Angelica sub hoc signo H. 14-31, in cuius fine haec leguntur: Martyrologium nuper impressioni adhibitum: cuiusque religionis patres integerrimi nobis in lucem delatum est. Nec dubium a R. fratre Bartholomaeo de Palazolo ordinis heremitarum divi Augustini observantium accuratissima emendatum. Itaque impressum cura et impensis nobilium Ioannis Antonii de birretis ac Francisci de ghirardenghis sociorum. Papiae MCCCCLXXXVII. Idibus Martiis, in 4.