Pavia: battesimo di Agostino
PALMIERI NICOLAUS
Palmieri Fr. Nicolaus, Siculus, anno 1436 in publica Senensi universitate logicae professor, orator, philosophus ac theologus illustris, fidei catholicae defensor et haereticorum expugnator acerrimus, qui annos 28 summa cum laude in agro Dominico laboravit, variaque suae doctrinae monumenta in lucem emisit. Cum esset sacellanus ac familiaris Card. Alberti Florentini die 11 ianuarii an. 1440 ab Eugenio IV Cathacii in Calabria Episcopus inauguratus fuit. Verum post aliquot annos illam sedem sponte dimisit, et die 2 iulii 1445 ad unitas dioec. Hortae et Civitatis Castellanae translatus fuit. Hanc mortalem vitam cum aeterna commutavit Romae an. 1467, aetatis suae 65, et in templo S. Augustini illius corpus humo mandatum fuit, et eius imago toreumate repraesentata cum inscriptione narrante quae supra.
(Cfr. Schrader, Monument Ital., p. 125; Forcella, Iscr. delle Chiese di Roma, T. V (1874) p 13; Herrera, Alphab. Aug., T. II, p. 187; Elssius, p. 517; Ughelli, T. I, col. 601; Attardi, Il Monachismo in Sicilia, p. 69; Lanteri, Erem. S. Aug., Part. I, p. 67, et Postr. Saec. sex R. A., T. II, p. 186. Scripsit: De menticantibus Ordinibus tractatum, asservatum in Cod. Vat. Lat. 4158.
Referenze:
L. Oliger, Ein unbekaunter Traktat gegam die Mendikantem von Nikolaus Palmierius O. S. A Bischoffs von Orte nei Franziz-Kanislhe Studien III (1916) p. 77-92