Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Pambianco Philippus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PAMBIANCO PHILIPPUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PAMBIANCO PHILIPPUS

 

 

 

Pambianco Fr. Philippus, S. Theol. Mag., Costacciari in Umbria die 2 iulii 1878 natus, die 6 nov. 1894 habitu Augustiniano Carpineti indutus, ac inibi die 7 nov. 1895 professus, S. Presbyteratus Ordinem die 25 decembris 1901 suscepit. Sua curriculorum studia perfecit tum Viterbii cum Romae. Lector renuntiatus, nostros alumnos per aliquot tempus docuit. Inde in Narniae civitate nominatus Parochus illius nostrae Ecclesiae nonnullis annis inibi commoratus est; Americam Septentrionalem inde petivit, et Philadelphiae in conventu S. Mariae a B. Consilio suam cum zelo praestitit operam usque dum ad Conventum SS.mi Rosarii in civitate S. Laurentii (v. Lawrence, Mass.) non fuit translatus, quo nunc vivit ad bonum Italorum illic commorantium totus intentus. Bono gaudet ingenio, studia impense persequitur, morum integritate praestans, benevolentiam atque existimationem apud omnes sibi conciliavit. Scripsit atque edidit:

1. Il Giubileo. Significato, storia, beneficii. Anno Santo, 1925. Latin Printing Co. 1029 Sout St. Philadeiphia Penna, in 16 pp. 77.

2. Cattolicismo e Civiltà Italica. Agli Italiani d'Italia e fuori d'Italia. Ibidem, 1926, in 12, pp. 281.

3. Monita Sancti Augustini Doctoris Ecclesiae usui Sacerdotum, Clericorum ac Christifidelium per singulos anni dies distributa. Romae typis Poliglottis Vaticanis, 1931 in 32, pp. 183.

 

 

Pambianco Fr. Philippus, (ADDITAMENTA, pag. 78) de quo egimus in V. III, pag. 48 edidit perelegans opusculum continens: Monita Sancti Augustini, Doctoris Ecclesiae, usui Sacerdotum, Clericorum ac Christi fidelium per singulas anni dies distributa. Typis Polyglottis Vaticanis, 1931, pp. 184.