Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Panceri Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PANCERI IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PANCERI IOANNES BARTHOLOMAEUS A S. CLAUDIA

 

 

 

Panceri Fr. Ioan. Bartholomaeus a S. Claudia, Mediolanensis, vir magnae eruditionis, alumnus Congregationis Discal. Italiae, in Mediolanensi monasterio SS. Cosmae et Damiani Augustiniano habitu indutus, ibi solemnem professionem nuncupavit, et tam ipsum coenobium quam totam suam Congregationem illustravit saec. XVII et initio saec. XVIII; nam erat, inquit Ossinger, p. 654, in rebus historicis ad miraculum excultus perspicacis ingenii acumine clarus, dicendi facultate praecellens, cum poetice, tum soluta oratione dissertus. Praefuit suae Provinciae atque an. 1674, 1692 et 1701 extitit Romae definitor generalis et per Germaniam Commissarius Apostolicus. Obiit Romae in eoenobio Iesu et Mariae an. 1719; iuxta autem H. Hurter, in suo Nomencl. Lit., T. IV (1910) col. 908, ubi perperam illum vocat Franciscum, supremum diem clausit die 18 iunii 1711. Opera eius sunt:

1. Litterae Apostolicae, decreta et alia hujusmodi pro Congregatione FF. Erem. Ex calceatorum Italiae et Germaniae Ordinis S. Augustini, a primo suae institutionis anno 1592 usque ad an. Iubilei 1675, Romae, 1676 in fol.

2. Rinforzo dello spirito religioso con dieci giornate di ozio santo, appreso nella scuola del gran P. S. Agostino. Milano, presso Francesco Vigone, 1697 in 8, et an. 1699.

3. Lustri storiali de' Scalzi Agostiniani d'Italia e Germania. Milano, per il Vigone, 1700 in fol.

4. Cronica generale di tutta la riforma degli Agostiniani Scalzi, non solo in Italia, ma ancora nelle Spagne e nella Francia. Vol. 5, quae mss., ut coetera opera quae sequuntur, extabant Mediolani in coenobio SS. Cosmae et Damiani.

5. Chronismum rerum Mediolanensium ex probatis historicis ab anno urbis conditae 2277 ad annum Christi 1492. Vol. 22 in fol.

6. Rerum Mediolanensium Insubres et alii scriptores, eorumque tempora, circa quae floruerunt usque ad annum 1692.

7. De vita et baptismo S. P. Augustini, et Ordinis Eremitici institutione.

8. De Basilica et duobus monasteriis S. Petri in coelo aureo Papiae, ac de inventione corporis S. P. Augustini.

9. Quaresimale Ambrosiano con sermoni del S. Rosario.

Panvinii in Romano nostro studio, in qua an. 1551 renuntiatus fuit Lector, socius, teste Ferdinando Ughello, T. I, col. 1241, n. 54, 10. Discorsi sulla novena di Natale.

11. Varie cantate spirituali.

12. Discorsi per principio di governo, di visite regolari, per professioni religiose ecc.

13. Discorsi sopra la regola di S. Agostino, e varie cose predicabili tratte dalle opere del S. P. Agostino. Vol. 12.

14. Notizie ricavate dalle scritture del Monastero di S. Martino di Monza delle Monache di S. Agostino riguardanti il detto monastero. (1693). Sunt Mediolani in Bibl. Braitense in cod. 8.

 

 

 

Referenze:

Argelati, Bibl. Script. Mediol., T. II, part. I, col. 1024 et Tani, Commentaria cit. p 113-115 ex nostrate Ossinger in sua Bibl. Aug. pp. 654-55