Pavia: battesimo di Agostino
de PANDINO TIMOTHEUS
de Pandino Fr. Timotheus, Cremonensis, Congregationis Lombardiae, quem Ludovicus Civitellius in Historia Cremonensi, fol. 361, sub an. 1569 eximium theologum appellat, eodem actus spiritu, qua Theophilus Gallinone, in concionibus, quas ad populum habuit durante quadragesima in ecclesia Cathedrali, sic populo persuasit opem mendicantium Cremonensium ut ad illorum refrigerium et subventionem Hospitale Dulciis in vico S. Apollinaris situm, sub titulo Divi Alexii fuerit erectum, eisque ad habitandum concessum, electique viri probi ex ipsa civitate, singulis annis mutandi, ut de eorum congruis elementis providerent. Quod opus, ut addit Civitellius, mox ampliatum valde ex elemosynis piorum redditumque magnificum. Sed Civitellius confundere videtur Timotheus iste cum Theophilo de Trivilio de familia Gallinoni, cui omnes nostrates historici tribuunt idem opus.
Ab anno 1550 ad annum 1562 pluries Timotheus in eadem Congregatione Lombardiae fuit Definitor, pluriesque Prior, videlicet predicto an. 1550 conventus Civitatis Castelli, anno 1555 Prior Regii, an. 1560 Congregationis Visitator, an. 1558 Prior et Definitor Cremonae, atque an. 1562 eadem munera Ferrariae exercuit. Ex hoc anno in actis illius Congreg. nulla amplius illius fit mentio. Ex Herrera, T. II, p. 460 sui Alphabeti Aug. Reliquit: Volumina quatuor Concionum pro Quadragesima, quae tamen typis in lucem non prodierunt.
Referenze:
Arisi, Cremona Litt., T. II, p. 319; Torelli, Sec. Agost., T. VIII, p. 530, et Ossinger, p. 655