Pavia: battesimo di Agostino
PANFILO IOSEPH
Panfilo Fr. Ioseph, Veronensis, sui concivis celeberrimi Onuphrii tam generis nobilitate, quam omnigena doctrina, et de antiquitate optime meritus, vir fuit in historia et lectione antiquorum Patrum, atque notitia bibliothecarum, ac arte musica insignis. Octo post annos, cum jam esset in S. Theol. Magister, patrii conventus in Veneto gen. capitulo Prior nominatur, et anno 1568 a S. Pio V, Aegidio de Valentibus Episcopo Nepesino et Sutrino defuncto, Praefectus constituitur Sacrarii Apostolici et Scholae cantorum Capellae Pontificiae. Anno vero 1570 die 7 febr. Signiae in Latio Episcopus inauguratur. Sacristae minus exercuit sub praefato Pio V et Gregorio XIII, et an. 1574 ad suam Signinam Ecclesiam, quietis amore ut ait Elssius, p. 114, sese recepit, ubi anno 1579 die 26 aprilis synodum coegit, cuius etiam statuta typis evulgavit. Tandem naturae satisfecit in patria sua an. 1581 atque penes nostrates in templo S. Euphemiae humatus fuit. Ex eius laboribus extant:
1. D. Aegidii Columnae... Theoremata de corpore Christi opus mare eruditum, planeque necessarium: nunc denuo longe quam antea, opere fratris Iosephi Veronensis cum emendatius, tum diligentius excussum. Cui supra priorum editionum accessit rerum ac verborum toto opere memorabilium copiosissimus index. Romae, Bladus, 1554 in fol.
2. D. Aegidii Romani... De regimine principum libri III. Romae, Bladus, 1556 in fol. Auspiciis et iussu Rev.mi P. Fr. Christophori Patavini totius Ord. Fr. Erem. S. Aug. Prioris Generalis, Fr. Iosephus Pamphilus Veronensis opus restituens... impensa Fr. Io. Antoni P. Patavini summa diligentia edi curavit.
3. Chronica Ordinis Fratrum Erem. S. Augustini. Romae, ex Typ. Ferrari, 1581 in 4.
4. De multarum et gravissimarum in Ecclesia ceremoniarum origine liber. Asservatur ms. in Sacrario Apost. Vaticano.
5. De benedictione Agnus Dei, ms. Eidem Pamphilo hic liber et sequentes tribuuntur a Codice coaevo Vat. Lat. R. II. 62, f. 144.
6. De canonibus Apostolorum et Epistolis aliquorum primorum Romanorum Pontificum, ms.
7. De Sacris ritibus apud veteres Pontifices in conficiendis et administrandis Baptimatis, Chrismatis et Sanctae Eucharistiae sacramentis, libri III, mss.
8. De stationibus apud antiquos christianos liber 1, ms.
9. De Eulogiis et conviviolis seu dilectationibus quas prisci Christiani Agapes appellabant libr. II, ms.
10. De exorcistis et antiquo ritu torquendi et expellendi demones lib. 1.
11. Commentaria Romanorum Pontificum ms.
Referenze:
Pamphilus ipse in sua Chronica, f. 132. v.; Herrera, Alphabetum Aug, T. I, p 443; Ossinger, p. 653; Rocca in Chronhistoria Ap. Sacr, p. 343: Maffei, Ver. Ill. Part. II, p. 421; Tiraboschi, St. della Lett. Vol. VII, Part. I, (Modena. 1757) p. 330; Lanteri, Prostr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 326, et in Erem. S. Aug. Part. I, p. 166