Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Pannocchieschi Andromacus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PANNOCCHIESCHI ANDROMACUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PANNOCCHIESCHI ANDROMACUS

 

 

 

Pannocchieschi Fr. Andromacus, ex Comitibus Ilicii, Senensis, inter Eremitas S. P. Augustini, avitae abrenuntians nobilitati ac Senis in conventu S. Martini habitum suscipiens an. 1567 cooptatus est, suam professionem emittens in conventu Iliceti anno insequenti. Huius viri eximias laudes, virtutes et merita longum esset referre. Sat itaque eum dixisse animarum aucupem, seu venatorem; Oratoria enim Divi Bernardi Senis inter Martinianas aedes, Crucifìxi Florentiae intra Stephanianas, et Divi Sebastiani Prati intra Annianas non tam lapidibus quam operibus excitavit. Obiit Romae an. 1595 et in monasterio S. Mathaei in Merulana sepelitur.

Reliquit Epistolas quamplurimas quae undique redolent sanctitatem et quae in bibliotheca monasterii S. Martini Senis asservabantur. 

 

 

 

Referenze:

Landucci, Silva Ilicetana, Senis apud Bonettos, 1653 p. 131