Pavia: battesimo di Agostino
PANTANI ANTONIUS
Pantani Fr. Antonius, honesto genere ortus Prati anno 1686, familiae nostrae nomen dedit viginti tres annos natus, scilicet reparatae salutis 1709, et inter alumnos perantiqui, elegantissimi et pulcherrimi Conventus S. Spiritus Florentiae adscitus. Coluit vero ingenium tanta studiorum assiduitate ut praeconceptam quoque de eo spem longissime superaverit. Exactis enim studiorum curriculis perfunctusque Regentis munere in Brachianensi, Viterbiensi et Anconitano gymnasiis insigniorem lauream, quam Magisterium dicimus, a Fulgentio Bellelli Augustinensis Ordinis moderatore, viroque doctissimo, anno 1730 Recineti consecutus ac Florentiam reversus inter Doctores Universitatis Florentinae, quam Theologorum Collegium appellant, plaudentibus omnibus cooptatus fuit. Rexit vero non semel magna prudentia et sedulitate commemoratum Florentinum coenobium, ac universam Pisanam provinciam; atque triginta annorum spatio cum singulari animarum profectu in permultis et conspicuis Italiae locis sacras habuit conciones, ceteraque omnia religiosissimi et optimi viri munera accuratissime explevit. Cum vero ita a natura comparatus esset, ut solitudine plurimum delectaretur, ad animum exhilarandum, perfectis iam Theologicis studiis, et sacris concionibus ad limam redactis sacrae poesi sese applicuit, celebriores Italos ac praesertim etruscos solerter et accurate imitatus. Scripsit itaque hoc in genere octo volumina, majori ex parte rythmis quos a verborum sono et Carminis brevitate Sonetti Italica lingua dicuntur, genus rythmorum difficillimum et venustissimum. Edidit et soluta oratione complura horumque nonnulla in lucem prodiere. Dedit quoque operam, ut Theodorae Coelestis Sororis suae, quae cum magna Sanctitatis fama decessit Florentiae die 7 Ianuarii anno 1733 in Florentino S. Ursulae monasterio ubi S. Francisci Regulam professa fuerat. Tractatus Ascetici, variique Sermones atque epistolae in tria volumina distribuerentur; cunctaque eiusdem sanctimonialis scripta perlegit recensuit, illustravit addita eiusdem Theodarae vita. Vixit igitur Antonius noster morum suavitate, studiorum cultura, probitate vitae, ac virtutum splendore omnibus acceptissimus usque annum 1750, et ea, quae sequuntur, exaravit, quorum tit.:
1. Quaestiones selectae in universam Theologiam. ms.
2. Quadragesimale Italica Lingua. ms.
3. In vetus ac novum Testamentum, carmina quae Sonetti dicuntur 105, ms.
4. In Sanctorum solemnitates, versus seu carmina eiusdem generis 72. rns.
5. Complura alia in viros doctos et res ab eis gesta.
6. Itidem alia num. 133 varias perceptiones ad morum regulam pertinentes ex sacris litteris, Patribus, Philosophis, et aliis depromptas continentia. ms.
7. Carminum Italicorum ad civilem honestamque vitam instituendam. Volumen aliud, in quo Proverbia Salomonis versa explicata, aliaque plura comprehendutur. ms.
8. Miscellanea cum rythmis aliis 106 de vario argumento aut sacro aut morali conscriptis. Ms.
9. Hymni quotquot in Ecclesia leguntur, Sequentiae, Cantica, Symbolum Athanasianum atque S. P. Augustini sermones permulti, etrusco carmine expositi. Ms.
10. Oratoris Ecclesiastici Institutiones, versibus ternariis patria item Lingua descriptae. Ms.
11. Vita Theodorae sororis suae Sanctimonialis in Florentino S. Ursulae Monast. Ms.
12. Vita D. N. Iesu Christi ex Evangeliorum libris diligenter collecta. Ms.
13. Vita S. Annae Genitricis Beatissimae Mariae Virginis. Ms.
His omnibus ad praelum paratis accesserunt Opuscula aliqua in Lucem emissa in patrio idiomate, videlicet:
14. Regole per camminare nella via della cristiana perfezione.
15. Brevi notizie della Città di Prato si nel Temporale come nello Spirituale.
Referenze:
Haec ex quodam ms. in Archivio Ordinis asservato in quo dicitur ea omnia adservari in nostro S. Spiritus coenobio Florentino.