Pavia: battesimo di Agostino
PANVINIO ONOPHRIUS
Panvinio Fr. Onophrius e generosae et antiquae familiae stirpe, Veronae, die 23 Februarii 1530, generatus, parentes habuit Onuphrium Panvinio et Bartholomaeam Campagna, qui in baptismo eorum nato Iacobi imposuere nomen. Patre an. 1536 orbatus et sub Rev. Hieronymi Panvini, eius avunculi, tutela benigne susceptus, Ioan. Baptista Marchesino et Ambrosio Veronensi Augustinianis ac doctissimo Daniele Aliense institutoribus, in patria humaniores litteras didicit. Erat autem in puero, praeter docilitatem ingenii, summa suavitas oris ac vocis, ut non solum celeriter acciperet quae tradebantur, sed etiam excellenter pronuntiaret. Duodecimum aetatis non excedens annum S. P. Augustini instituti vestes, Veronae, in coenobio Sanctae Euphemiae assumpsit, et ab hac aetate (ut ipse idem in Antiquitatibus Veronensibus, lib. VIII, pag. 136 fatetur) historicorum volumina evolvere atque historias conscribere exorsus, ad tantam famae celebritatem in hac palestra pervenit, quantum universalis omnium consensus testatur, atque tot, tantaque, tantique pretii volumina de rebus ut plurimum antea latentibus in lucem emisit, ut iure mirentur omnes qua ratione admodum iuvenis tam multa, non quidem scribere sed vel etiam tantummodo legere potuerit. Quapropter Iacobus Gaddus, nobilis Florentinus, haec de tam portentoso viro exaravit: "Non multis annis opera tot Onuphrius scripsit, ut nihil legere potuisse, tot aliena legit, ut nihil scribere videatur". Perspecta igitur incomparabilis pueri excellentia, Hieronymus Seripandus, aequissimus ingeniorum aestimator, dum anno 1545 Veronae per aliquot dies moraretur, illum statim ad studium Neapolitanum misit ac postea, anno videlicet 1549, Romam arcessivit, ibidem procul dubio tum Ordini, tum universae litterariae reipublicae utiliorem futurum. Et revera impensissime studia sua tenens a Christophoro Patavino, qui in officio generalatus an. 1551 Hieronymum Seripandum suffecit, prius ad Cursoratum, die 25 Decembris 1552 ad Lectoratus gradum, ac demum, insequenti anno, ad studentium Magistrum in Romano nostratum Athenaeo promotus fuit. Parum tamen hoc in munere mansit, nam paulo post in Florentinum S. Spiritus coenobium ad erudiendam Augustinianam pubem destinatus fuit: videtur tamen id exsecutioni demandatum non fuisse, nam ex Ordinis regestis constat illum paulo post Romae degentem a praefato Generali Christophoro Patavino die 20 Augusti 1553 veniam impetrasse manendi in Urbe extra claustrum, ut commodius historicis monumentis colligendis operam dare posset. Et revera Panvini genius eum ad anteactorum abdita rimanda potius, quam ad speculativas scientias terendas impellebat. Quae quidem studia non solum diuturna longaque lectione comprehendi, sed etiam multorum clarissimorumque virorum congressibus, colloquiis, percunctationibusque perfici possunt. Contemporaneis apparuit itaque veluti scientiae operositatisque miraculum, omnesque studio suo incitabat: quo in numero fuerunt Angelus Massarellus, iurisperitissimus Antonius Augustinus, Octavius Pantagatus, Annibal Carus, Benedictus Aegius, Achilles Maffei, Gabriel Faernus, Gentilis Delfinus, Bartholomaeus Marliani, Vettori, Lippomanus, Octavius Buccapaduli aliique quamplurimi doctissimi viri, quos consuetudine sua sic sibi devinxit ut nemo iis perpetuo fuerit carior. Cognita interim tanti viri doctrina eiusque circa litterarios labores indefessa sedulitate Cardinalis Marcellus Cervinus, qui postea ad Summum Pontificatum ascendit, illum ad se vocavit, atque applicuit ad suam familiaritatem et amicitiam a morum similitudine coniugatam, illiusque ingenium ad res sacras pertractandas, hucusque namque Panvinius eruditioni profanae totum se dederat, convertit. Quod quidem ipse religiosus testatus est in Pontificum Vitis (Coloniae, 1568, p. 430), quum de haereseos compescendae disciplinaeque ecclesiasticae reformandae illius integerrimi Purpurati firmissimo proposito loqueretur his verbis: "Sanctissimam hanc eius mentem, ego, non aliis referentibus, sed ex familiaribus sermonibus inter nos habitis, dum Cardinalis esset, optime novi: me enim multum dilexisse visus est. Amicitias namque quas iam inde usque ab adolescentia coluit, constanter usque et ad ipsum pontificatum maximum retinuit". Et p. 344: "Ante annos circiter XIV, hortatu Marcelli Cardinalis S. Crucis, quem postea summum pontificem vidimus, cui ego me tunc temporis in clientelam totum dederam, beati et sanctissimi illius viri virtutes admiratus ab historiis profanis conscribendis ad ecclesiasticas res usque ad ea tempora, a paucis tentatas aut omnino neglectas, tractandas et explicandas animum converti". Ex hac amicitia Panvinius in spem maximam adducebatur, et profecto Marcellus illum extulisset, nisi ipsemet, 22 diebus post ab exaltatione suscepti pontificatus, iubente libitina, vitam relinquere coactus fuisset. Acceptissimus etiam fuit Cardinalibus Morono, Sirleto, Antoniano aliisque S. R. Ecclesiae Principibus, nec non Etruriae Duci Cosimo Mediceo, Philippo II Hispaniarum Regi, Ferdinando I et Maximiliano II Romanorum imperatoribus, atque Summis Pontificibus Paulo IV et Pio IV, apud quos summo semper in pretio fuit, ac ab ipsis variis muneribus locupletatus. At super omnes eum adamavit Cardinalis Alexander Farnesius, quocum per XIIII circiter annos in contubernio familiarissime vixit, quique nihil nisi ingenio perfectum, virtuteque absolutum approbare consueverat. Interim studiorum causa varias regiones et civitates Italiae atque Germaniae peragravit, ita ut magna veterum monumentorum copia instructus, eius opera aggrediretur alacri animo ac absolute perficeret. Tot labores praemio dignissimos R.mus Ordinis Generalis remunerari cupiens, ut aliqua ex parte ostenderetur quanti etiam apud Ordinem ob eius virtutes tenebatur, illum, die 21 Augusti 1557, in Sacrae Theologiae Magistrum promovit ac ab E.mo Cardinali Farnesio Doctoris insignia recepit. Duos post annos Venetiis cum moraretur "Onuphrius Panvinius, (scribebat ad Antonium Augustinum Paulus Manutius), ille antiquitatis heluo, spectatae iuvenis industriae, et ingenio, ut probitate praestans, hic est, eritque, ut video, in aliquot menses. Imprimit suos Fastos cum commentariis, et interim adornat alia: saepe litigat cum Sigonio nostro: sed utriusque bonitas, mutuus amor, excellens ad cognoscendam veritatem iudicium, facit, ut inter eos facile conveniat" (Cfr. P. Manutii Epistolarum lib. II, Epist. 4, Venetiis, 1560). Magna quoque pars et praecipua extitit gloriosae illius Pontificiae Vaticanae Academiae "ex qua olim (ut ait Rocabertus in Biblioth. Max. Pont., T. XVII, in praefactione) Principes, Reges, Cardinales et Pontifices prodierunt, quae non mediocris tanti viri extitit, praecipue cum exteri venirent ad invisendum potius Panvinium, quam praetiosissima illius verae Pontificiae Bibliothecae mss., sicut olim historicum Livium exteri invisebant, prae magnificentissima Romana civitate". Et revera admiratio in eum erat omnino universalis. Et Truckes Cardinalis Augustanus, Iacobus Fugger, Antonius Perez, Alphonsus Chacon, Andreas Schnamback, Gerez, Antonius Augustinus, Sigonius, Hieronymus Ruscelli, Andreas et Bernardinus Loredan, Hieronymus Taleti aliique quamplurimi viri doctissimi eum permaxime commendabant. Eruditissimus Ubertus Goltzius non dubitabat Panvinium appellare "persona virtuosa, e dotta, candida e leale"; Taleti suas historias edere nolebat antequam ab ipso Panvinio lectae fuissent "tenendo il giudizio suo di maggior portata che del resto de' scrittori de' nostri tempi"; Latinus Latini Viterbiensis historicas atque chronologicas coniecturas Panvinianas diligenter considerans, non absurdas, non leves, sed maxime consentaneas atque probabiles censeri affìrmabat, et Balutius in conscribendis Vitis Pontificum non facile ob opinionibus Panvinianis discedebat, quando illi testimonia non suppetitabant adversus ea, quae ab illo tractabantur. Putabat enim deberi magnam viro doctissimo reverentiam. Merito igitur a Iusto Lipsio appellabatur "verus pater principalis historiae, et fastorum"; ab Henrico Spontano "Antiquitatis indagator solertissimus, et scriptor accuratissimus"; a Famiano Nardino "monstrum eruditionis"; a Iac. Augustino Tuano "vir ad omnes, et Romanas et Ecclesiasticas antiquitates e tenebris eruendas natus, quod praeclare eius, et ad omnem aeternitatem victura monumenta testantur", ac demum, ne sim prolixus, ab Archeologiae Christianae patriarcha Ioanne Baptista De Rossi in classico opere Roma Sotterranea, Cap. III, p. 9: "Egli (Videlicet Panvinius) che nel breve giro di solo 38 anni, quanti ne visse, ai contemporanei parve un vero miracolo di scienza e di incredibile operosità dopo ideato ed in parte composto il corpo gigantesco delle romane antichità, le quali volle abbracciare in cento libri, primo di tutti si volse alle cristiane. La morte immaturissima gli ruppe in mano la trama del gran lavoro in che l'ampia sua mente l'ingolfava: ma rimase il vasto apparato di documenti e di studi per la storia ecclesiastica, il quale aperse la via al Baronio ed accese la sacra fiamma, dipoi mai più spenta, della scienza antiquaria cristiana". Haec et similia elogia passim invenies apud scriptores tum veteres tum recentiores de rebus sive ecclesiasticis sive profanis tractantes, qui uno ore Panvinium nostrum inter summa italica ingenia reponunt. Et nihilominus brevis admodum fuit eius vita, nam cum eius benefactorem in Siciliam proficiscentem, eo sequeretur; tempore, quo aliis reconditae eruditionis voluminibus condendis sedulo incumbebat, Panormi in lethalem febrim incididit, ex qua, magnum sui desiderium, atque ingentem moerorem omnibus eruditis relinquens paulo post decubuit, VII videlicet idus Aprilis anni 1568. Et ita vitam suam finivit talis optimus vir (ut scripsit Iosephus Scaliger in opere de emendatione temporum, Lutetiae Par. 1583, p. 248) in cuius obitu omnes numeri historiae collacrymarunt", ad nihil conducens cura assidua Hieronymi Mercurialis, arte medica clarissimi, qui, una cum Ellio Patriarca Ierosolimitano, Latino Latini et Ioanne Baptista Alberti Panvinio adsistentibus, eum assidue curavit. Eius corpus tumulatum fuit in Ecclesia S. P. Augustini dictae civitatis, et an. 1785 sequenti inscriptione honoratum: "Onuphrio Panvinio / Veronensi / Ex Eremitani Sancti Augustini familia / Multijuga Tum Sacra Tum Profana / Qua Praestitit Eruditione / Inter Praecipua / Aevi Sui Reique Litterariae Publicae / Ornamenta / Utique Adnumerando / Qui Anno MDLXVIII Urbem Panormum Venit I Ut Quas In Lucem Proffere / Animo Conceperat / Siculas Antiquitates / Perlustraret Non Incuriose / Et Mors Ex Transverso Incurrens / Tantum Bonum Litteris / Tantumque Gloriae Accensionem / Siciliae Invidit / Decessit VII Idus Aprilis Natus Non Plus XXXIX / Franciscus Daniel / Ferdinandi R. Historicus / Ad Instaurandam Viri Doctissimi Memoriam / Tumulum Iuxta Requietorium / Aere Suo / Ponendum Curavit / An MDCCLXXXV. / At Romae prius, non multos post annos ab eius interitu in templo S. Augustini marmoreo sepulcro cum eius imagine ahenea condecoratus fuit, quod amici honoris causa posuere. Nunc autem eius effigies est ibidem in marmore sculpta, quae quidem ipsum repraesentat uti viventem, sicuti et illa quae a Titiano Vecellio depicta quaeque in Columnensium Pinacotheca Romae etiam nunc asservatur. Et profecto tantus vir, qui cum Varrone inter antiquiores et cum recentioribus De Rossi et Mommsenio confertur, politissima Titiani arte honorari decebat. Ille enim septem supra sexaginta, diffusa, erudita laboriosaque exaravit volumina: ex quibus plura typis tum italicis, tum germanicis incredibili omnium commendatione, excussa sunt: quaedam sive absoluta sive imperfecta latent in bibliothecis: quaedam vel male perierunt vel alieno nomine falso incognita circumferuntur. Nunc autem en eorum catalogus:
1. Magistratuum aliquot Pop. Romani A Romulo Rege Primo Usq. ad Imp. Caec. Carolum V Austrium Pium Fel. Perpetuum Augustum Fastorum Libri Sex. Cod. Vat. Lat. 3451 chart. in fol. (450 x 310) autogr. ff. 166. Hi libri non sunt sex, quomodo hic asseritur, sed quinque nam sextus est originalis, quo usus est Iacobus Strada in eorum editione, Venetiis 1557, in qua opus non excussum sed laceratum fuit. Editio princeps, ab ipso Panvinio curata, prodiit pariter Venetiis ex officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium 1558. Codex habet in fastigio "M. L. 200, 263, 266. Fasti di F. Onofrio Panvinio scritti di mano sua. Fulv. Urs.".
2. In quinque Fastorum libros. Commentarii. Venetiis. Ex Officina Erasmiana Vincentii Valgrisii, 1558.
3. Commentariorum in Fastos Consulares Appendix (quae continet):
M. Verry Flacci consularia et triumphalia fragmenta.
M. Aurelii Cassiodori Chronicon.
Prosperi Aquitanici Chronicon.
Incerti auctoris ex Cuspiniano Chronicon.
Marcelli comitis V. C. Chronicon. Venetiis, ex Officina Erasmiana apud Vincentium Valgrisium 1558. In Cod. Vat. Ottob. 2188 habetur: "Index Consolum quorum nomina memorantur in Panvinio, Norisio et Cuspiniano". Fastorum libri una cum Commentariis prodierunt etiam Romae an. 1560 cum operibus Bartholomaei Marliani, in fol.; Venetiis 1573, in fol., et Heidelberg 1588.
4. De antiquis Romanorum nominibus liber. Venetiis, ex Officina Erasmiana apud Vincentium Valgrisium, 1558, in fol., et Heidelbergi, 1588, in fol., una cum Ludis saecularibus, et etiam cum Fastis.
5. Reipublicae Romanae Commentariorum libri tres. Venetiis, ex Officina Erasmiana apud Vinc. Valgrisium, 1558, in 8.; Francofurti apud H. Andream Vecchelium, 1597, in fol. Et primus liber etiam Parisiis apud Gillios, 1587, in 8.; Francofurti ad Menum in Ioannis Boisardi, Antiquitatum Romanarum opere, an. 1627, in fol. et in Thesauro Graeviano, tom. III.
6. Romanorum Principum et eorum quorum maxima in Italia imperia fuerunt. Libri IIII, cum Caes. Maiest. gratia et privilegio. Basileae, per Henricum Petrum. Anno 1558, in fol.
7. Ornatissimi Triumphi uti L. Paulus de Rege Macedonum Perseo capto. P. Africanus Aemilianus de Cartagenensibus excissis. C. N. Pompeus Magnus ex oriente. Iulius, Augustus, Vespasianus, Traianus, et alii Imperatores Romani triumpharunt. Ex antiquissimis lapidum, nummorum et librorum monumentis accuratissima descriptio Onuphrii Panvinii inventoris opera et aeneis formeis Antuerpiae primum; nunc autem Romae anno salutis MDLXV Pio V Papa, cum privilegiis Pontificis, Caesaris, Regum et Reipublicae Venetae et Ducum. Typ. Iacobi de Rubeis, in fol. Editio Antuerpiensis, in forma oblonga, prodiit an. 1556, item Venetiis, 1586, in fol.; Parisiis, 1601, pariter in fol., et Romae apud Godefredum Schacchi, 1618 in fol.
8. De Triumpho Romanorum Commentarius cum privilegiis. Venetiis, apud Michaelem Tramezinum, in fol. regali, 1573. Item apud eumdem impressorem italice anno 157; Parisiis, apud Aegidium Corbinum, 1575, in 8; sub signo Aurorae, 1600, in fol.; Heilmestadii, an. 1674, cum annotationibus Ioachimi Io. Maderi, in 4; insertus etiam in Thesauro Graeviano et in Romanis antiquitatibus Cronovii, T. IX.
9. De Comitiis Imperatoriis liber in qua praeter caetera septem Imperii Electorum origo demonstrata est atque communis, quae adhuc obtinuit fama, refutata. Cum Caes. Maiest. gratia et privilegio. Basileae, per Henricum Petrum, an. 1558, in 8; Hannov. 1613, in collectione Imperatorum scriptorum, et separatim Argentorati, 1613, in 8, cum Friderici Ortelderii annotationibus. In Arch. Vat., nunc in Bibl. Vat., in β 23 Polit. adest huius libri archetipus.
10. De Comitiis et potestate Imperatoriis Libri III. Cod. Biblioth. Caes. Viennensis 9052 chart., in fol., saec. XVI, ff. 381. In eadem Bibliotheca sub n. 9358 habetur autographus horum librorum, quos edendos susceperat famosus Petrus Lambecius, ut ipse testatur in catalogo librorum a se editorum impress. Vindobonae, 1672, T. 4, p. 63. In Arch. Vat., nunc vero in Bibl. Vat., in β 25. Politicorum reperitur tertium exemplar bene exaratum.
11. De Comitiis Imperatoris Libri V. Cod. Vat. Lat. 6108 in fol., in parte autogr., pp. 904. Liber IV in hoc codice est imperfectus et liber V deest, sed eum reperies in alio Cod. Vat. Lat. 6109 inter ff. 1-73. Opus absolutum invenitur in Bibl. Monacensi in Cod. 153. 2°, saec. XVI, ff. 467 cui titulus: De iure, potestate, officio et comitiis Imperatoris Libri V. In Cod. Miscelaneo Bibl. Vat. β 25, pag. 352 et sequentes habetur De Imperatoris electione et coronatione, ritus varii post institutionem 7 electorum inducti ex Panvinii libro 3 de Comitiis, et pag. 409 et seq. ex eiusdem operis excerpta habentur sub hoc titulo: Donationes et Privilegia Imperatorum pro Ecclesia Romana a Rodulfo I ad Ferdinandum. An. 1562.
12. Gentis Sabellae Monumenta. Reperitur hoc opus in Arch. Sforza-Cesarini, AA. XXI; in Bibl. Romana Casanatense in D. III. 35, et editum cum notis Henrici Celani in Ephemeride Documenti di Storia e Diritto, an. XII, 1891.
13. De Gente Cintia Lib. II. Nescio ubi mss. reperiantur.
14. De Gente Nobili Matthaeia Lib. I. Reperitur in Regia Bibl. Universitatis Patavinae in Cod. Miscel. 263 inter pp. 193-220; huius libri excerpta reperiuntur in Cod. Vat. Lat. 4910.
15. De Gente Fabia et Maxima Libri II. Codex Vat. Lat. 6168, chart., in fol., inter ff. 166-225; aliud exemplar est in Bibl. Regia Universitatis Patavinae in praecitato cod. 263 inter pp. 221-247. Huius operis pars altera edita fuit ab E.mo Cardinale Mai in suo Spicilegio Romano, T. IX, p. 548 et seq.
16. De Gente Fregepania. Libri IIII. Sunt in Bibl. Barberiniana in XXXIII. 1. Cod chart., in fol., saec. XVI, ff. 149. Alterum exemplar, in parte autographum est in cit. codice 263 bibliothecae Universitatis Patavinae et tertium in Angelica Bibl. sub sign. 77 (A. 7. 16). Praelaudatus Henricus Celani edidit Venetiis, an. 1893, II et III.um cap., lib. III.
17. Antiquitatum Veronensium Commentariorum. Libri VIII. Sunt in Biblioth. Angelica in cod. 64 (A. 7. 3.) chart., in fol.. saec. XVI, in parte autogr. et in Bibl. Ambrosiana Mediolanensi in Cod. R. 102. Ex his excerptum editum fuit opusculum: De Urbis Veronae viris doctrina et bellica virtute illustribus, Veronae, typis Angeli Tauri, 1821, in 4. Totus labor vero prodiit Patavii an. 1647, typis Pauli Frambotti, in fol., sed permultis erroribus scatens, et correctius ibidem an. 1668.
18. De Feriis. Libri III. Sunt in Cod. Vat. Lat. 3393, chart., in fol., autographo inter ff. 276-396, at non distincti. Fulvius Ursinus huic codici apposuit signum et titulum seq.: M. L. 82. Un volume de Ludis Circensibus et scenicis. Ful. Urs. Onuphrii Panvinii auctographum. In Cod. 1238, Biblioth. Regiae Universitatis Patavinae ex his libris habetur quoddam excerptum sub hoc titulo: Kalendarii veteris Rom. in marmore descripti explicatio XX Novembris 1591. Quamvis ex hac apposita litteris die aliter appareat, tamen certum est auctorem ex opere Panvinii hausisse de verbo ad verbum.
19. De Sacris Epulis. Lib. I. In Codicibus Vat. Lat. 6777, 6783 et in codice Ambrosiano P. 244 sup. reperiuntur materies sive schedae permultae at satis confusae, ad hanc rem spectantes, sicuti et ad sequens opus.
20. De Sacrificiis et Divinatione. Lib. III.
21. De Ludis Circensibus. Libri II. Sunt in citato cod. Vat. Lat. 3393 inter ff. l-33, sed non distincti. Prodierunt Antuerpiae, an. 1596; Venetiis, cum notis Ioannis Argoli et cum additamentis in iisdem notis Nicolai Pinelli, Florentini. Apud Ioannem Baptistam Ciottum, Senensem, anno 1600, in fol.; Parisiis, apud Claudium Morellum, 1601, in 8, una cum libro de Triumphis, Patavii apud Paulum Frambottum, an. 1642, in fol. regali; Leyden, ex typographia Vander, anno 1676, in fol.; et in Thesauro Cronovii. Tom. VII et IX, nec non in Romanorum antiquitatum thesauro, Alberti Henrici de Sallengre, Tom. II, typis Gosse, an. 1716-19, in fol.
22. De Ludis scenicis sive de theatralibus. Libri III. Sunt in codice Vat. Lat. 3393 inter ff. 154-276, sed non distincti; et inter ff. 137-154 reperitur Tertulliani De spectaculis liber, pluries editus.
23. De Munere Gladiatorio. Libri III. Reperiuntur, at non absoluti, in eodem codice Vat. Lat. 3393 inter ff. 112-137.
24. De Agonibus. Libri II. Inveniuntur, etiam non absoluti, in cit. cod. 3393 inter ff. 97-112. Septem ultima opera a num. 18 usque huc recensita constituere debebant opus unum pergrande cui titulus: De antiqua Romanorum religione sive superstitione.
25. De Ludis saecularibus. Liber, editus una cum Fastis Venetiis an. 1558, in fol., Heidelberg, 1588, in fol., in Miscellaneis Italicis, Gaudentii Roberti, Tom. I, et in Thesauro Graeviano, Tom. IX. In Cod. Vat. Lat. 6787, chart., Panvinii autographo, permultae schedae de hoc libro inveniuntur sicuti et De Ludis Circensibus de civitate Romana, inscriptiones graeciae et latinae.
26. De Sybillis et Carminibus Sybillinis. Liber. Venetiis 1558 et 1567, Heidelberg 1558, in fol.; Parisiis, apud Societatem typographicam 1607, in 8, et an. 1599, necnon ad calcem Danielis Clasenii de Oraculis Gentilium, Heilmest., 1673, in 4.
27. Antiquitatum Romanarum, Libri Centum, Quinque tomis distincti. Opus non absolutum, et est in cod. Vat. Lat. 6783, chart., in fol., in parte autogr., ff. 422. Eruditissima praefatio edita fuit ab E.mo Card. Mai in suo Spicilegio Romano, Tom. VIII, p. 653 et seq. Libri 4 hujus operis asservantur in Bibl. Naz. Neapolitana, Cod. V. E. 11. Quarto volumine huius operis in duodecim libros distributo, veteres inscriptiones claudi debebant, quae etiam nunc asservantur in Vaticana Bibliotheca, ita inscriptae:
28. Inscriptiones variae antiquae partim ms., partim impressae in schedulis, et per materias dispositae. Cod. Vat. Lat. 6035 et 6036, in fol. primus ff. 147 et alter ff. 116, qui incipit: Collegia Pontificis, dum e contra primus: Deorum Dearumque.
29. Chronicon universale. Extat in codice Vat. Lat. 6785, in fol., chart., autogr., ff. 245.
30. De coloribus. Liber. Ubinam latet?
31. Historiae latinae Scriptores iuxta ordinem Historiarum quae ab iisdem conscriptae sunt cum eorumdem quadrigentis vitis. Cod. 1583 Bibl. Angelicae, saec. XVI, et Cod. Vat. 6776, in fol., chart. saec. XVI, ff. 175. Scriptorum vitae sunt inter ff. 1-15 et 127-154. Inter ff. 15-127 et 154-175 invenitur inscriptionum antiquarum aliorumque veterum monumentorum collectio altera.
32. Un ritratto et dichiarazione come sta hora il mondo universo habitabile et cognito etc. opus maximum. Ubinam sit, nescimus.
33. Iacobi Volaterani, Petri Pauli Gualteri Arretini, Ioannis Burcardi, Paridis Grassi, Blasi Baroni Martinelli Magistrorum Caeremoniarum Diaria ad usum Ioannis Iacobi Fuggeri ab Onuphrio Panvinio Ord. erem. S. Augustini collecta et ordinata. Extant in Bibliotheca Regia Monacensi inter codices Lat. saec. XVI, nn. 133-145, in fol., ff. 40-90.
34. Epistolae Onuphrii Panvinii et aliorum. Sunt in codicibus Vat. Lat. 6412, 6277 et 5393, necnon in cod. D. 501, in fol. Bibl. Ambrosianae. H. Ronchini in Atti e Memorie delle RR. Deput. di storia patria per le province Modenese e Parmense, vol. VI, an. 1872, pag. 287 et seq. edidit XII dictarum epistolarum ab ipso in Arch. Parmensi inventarum.
35. Augustiniani Ordinis Chronicon per annorum seriem digestum, a S. Patre nostro Augustino ad annum MDL et creationem Iulii Papae III liber, excussus est Romae apud Antonium Bladum. Est in Bibliotheca Angelica sub signo Z. 14. 10.
36. Romani Pontifices et Cardinales S. R. E. ab eisdem a Leone IX ad Paulum Papam IIII per quingentos posteriores a Christi Natali annos creati, Venetiis, apud Michaelem Tramexinum, an. 1557. In Bibl. Vat., olim in Arch. Vat. Politicorum XI. 37, in 4., servatur archetipus huius editionis, dum in cod. XXXIV, 7 Bibl. Barberiniae servatur exemplar, furtim Panvinio a Iacobo Strada sublatum et editum Venetiis, 1557. In fronte huius codicis legitur: "Ex manuscripto codice, quem Onuphrii Panvinii manu exaratum credimus, prodiit eiusdem Panvinii folio editus liber Venetiis cui titulus: Epitome Pontificum Romanorum, etc. in quo addita fuere insignia Pontificum et Cardinalium ex Musaeo Iacobi Stradae, anno Domini, 1557. M. M. S.". In Biblioth. Casanatense sub sign. D. V. 25. asservatur exemplar eiusdem operis editionis Tramexini ab eruditissimo Holstenio crebris adnotationibus exornatum. Prodiit etiam Venetiis, 1567, in 4., ibidem, 1573, in fol.; Lovanii 1572, in fol.; Coloniae, 1574, in fol.; Coloniae, 1624, in 4 et alibi.
37. Histonia B. Platinae De Vitis Pontificum Rom. a D. N. Iesu Christo usque ad Paulum II Venetum, Papam, longe quam antea emendatior doctissimarumque annotationum Onuphrii Panvinii accessione nunc illustrior reddita. Cui eiusdem Onuphrii accurata atque fideli opera, reliquorum quoque Pontificum Vitae usque ad Pium V Pontificem Max. nunc recens adiunctae sunt. Coloniae, apud Maternum Cholinum, 1568, in fol. In cod. Vat. Lat. 6114 exemplar huius operis reperitur crebris adnotationibus Panvinii manu exornatis, et in cod. Ambrosiano H. 198, Inf. Vita Pelagii, II, simili modo adnotata. Prodiit etiam Lovanii 1572, in fol.; Coloniae 1574, in fol.; ibidem, 1611, 1626 in 4., et italice versum, Venetiis, 1564, 1608, 1613, 1622, 1685, 1744 semper in 4.
38. Pontificum Romanorum Chronicon. Hoc opus habuit easdem fere editiones quas habuere Vitae Pontificum Platinae cum additamentis et adnotationibus Panvinianis. In Arch. Vat. Politicorum XI. 30, inter ff. 385-415 adest operis originale.
39. XXVII Pontificum Maximorum Elogia et imagines accuratissime ad vivum aeneis typeis delineatae, Romae, Ant. Lafrerii formis, 1568, in fol., et Antuerpiae, 1572, pariter in fol. In Biblioth. Divio-Benignana, cod. 255 asservatur operis originale.
40. Chronicon Ecclesiasticum. A. C. Iulii Caesaris Dictatoris Imperio usque ad Imp. Caesarem Maximilianum II Austrium pium, felicem, perpetuum Augustum. Coloniae, apud Maternum Cholinum, an. 1568, in fol.; Lovanii 1572, apud Io. Boccardum etiam in fol. Huius editionis quoddam exemplar est in Bibliotheca Angelica sub sign. A. A. 16. 9* crebris adnotationibus ac eruditissima continuatione ad aliud saeculum exornatum, et in Bibl. Ambrosiana in G. 244. Sup. originale. Prodiit etiam italice, Venetiis, apud Abundium Menafolium, 1674, in 4.
41. Quinque Sanctarum Sedium Patriarchalium Pontifices quorum apud veteres auctores memoria extat. Est in Bibl. Vat. olim in Arch. Vat. in cod. Miscell. Politicorum XI, 36, in fol.
42. De Summorum Pontificum vitis a D. N. I. Christo ad Leonem Papam III inclusive. Hae Vitae asservabantur in Arch. Vat. duobus magnis contentae voluminibus Politicorum, XI, 31 et XI, 32. Nunc autem sunt in Bibl. Vat. et hi duo codices in dorso signantur: "Vitae Sum. Pontif." et constituunt exemplar alterius codicis eiusdem Arch. Vat., XI, 36, magna ex parte autogr., cui titulus, manu recensiori inscriptus: Onuphrii Panvinii De Pontif. et Card. et de Patriarch. Archiep. Episcop. et Abbatibus. Hic labor est diversus ab eo qui sequitur.
43. Vitae Pontificum seu Historia Ecclesiastica a Domino Nostro Iesu Christo ad Pium V. Continetur haec historia sex magnis voluminibus inter codices 155-160, 2° Biblioth. Regiae Monacensis, ex Biblioth. Fuggeriana illic assecutos, ita in catalogo illius Bill. descriptos: Pontificum Romanorum imagines a D. N. Iesu Christo ad Pium V (partim pictae, partim ligno aerive incisae) eurumdem et Cardinalium insignia (calamo facta) cum singulorum historia, epitaphiis, etc. collecta ab Onuphrio Panvinio. Vol. VI additatus, et ff. 105-198 inest catalogus Pontificum et Cardinalium quorum insignia descripta sunt. Item reperitur in Biblioth. Vat. inter codices Lat. 6102-6105, in 4. Tomis in fol. distributos, ff. 1482. Tom. I comprehendit Pontificum vitas a D. N. Iesu Christo usque ad Zosimum I an. CDXIX; II. a Bonifacio I, ad Pelagium II, an. DXC; III. a S. Gregorio Magno ad Leonem III, an. DCCCXIIII; IV. a Benedicto IX, apud Panvinium VIII an. MXXXII ad Pium V, an. MDLXVI. Secundus et tertius Tom. possessi fuere a P. Chacon sive Ciaconio Ord. Praed., qui multa subripuit Panvinio in suo opere De Vitis Pontificum. Alii duo codices Vat. Lat. videlicet 6106 ff. 300 et 6113 ff. 280, maxima parte autographi, continent idem opus quinque priorum Ecclesiae saeculorum, et principium operis continetur etiam in alio cod. Vat. Lat. 6775; at opus, sin perfectum, tamen absolutum reperitur in Arch. Vat. inter codices Politicorum, XI, 33; XI, 39 et XI, 30, cuius titulus: Onuphrii Panvinii Veronensis Fratris Eremitae Augustiniani Sacrae Theologiae Professoris Romanorum Pontificum et Cardinalium S. R. E. quorum memoria extat Vitarum. Hi codices, nunc in Bibl. Vatic., sunt in fol. et I non num. habet spissitatem centimetrorum 70; II. constat ff. 875 et III. ff. 415. Notandum vero quod Cardinalium vitae in his codicibus quamplurimae desint; reperiuntur tamen in cod. Bibl. Barberinae XXXIV, 56 in fol. autographo ff. 267 ubi continentur Cardinalium vitae ab Alexandro II ad Clementem VII; in altero cod. eiusdem Bibl., XXXIII, 44 ff. 144 chart. in fol. asservantur etiam Vitae Cardinalium et nonnullorum Pontificum ab Innoc. VII ad Martinum V; et in terzio cod. XXXIV 55, ff. 174, in fol., auctogr. comprehenduntur. Pontificum, Pseudopontificum, imperatorum, Regum, Ducum, Magistratum, Cardinalium, Patriarcarum et Episcoporum nomina, cognomina, patria, vitae, insignia, numismata impressa et calamo vel penicillo exarata, amministrationes, tituli etc. De Historia Ecclesiastica ad Philippum II Austrium divi Caroli V Augusti filium ingens vol. Extat quoque in Biblioth. Escorialensi in Hispania in cod. f. I. 16, chart. in fol. saec. XVI, ff. 413. Praefatio inc.: "Qui maiorum res praeclare gestas monumentis litterarum tradere...". Alii autem codices certe inveniuntur et aliis in Bibliothecis.
44. XXV Pontificum Romanorum, VI Imperatorum, aliquot praeclari nominis Sacerdotum, Virorum et Foeminarum clariss. Epistolae CCXL Sinodales, Dogmaticae, Decretales et Familiares Recondita Doctrina refertae in Conciliorum Tomeis omissae Onuphrii Panvini fratris Erem. August. argumentis et eius opera in lucem editae. Nunquam typis prodiere et extant in Cod. Vat. Lat. 5638, atque in altero Cod. Vat. Lat. 6206, ff. 219-230 adest eorum elencus.
45. Registrum Gregorii Papae VII. Libri X, Onuphrii Panvinii Veronensis opera emendatum. Extat in cod. Vat. Lat. 5638 in fol. ipsius Panvinii auctogr., ff. 386, qui habet super dorsum scriptum Registr. Gregorii Pp. VII. Et Aliorum Pontificum. Affert adnotatiunculas manu Panvinii exaratas; item in Cod. Vat. Octoboniano n. 300, in fol., ff. 218 etiam cum adnotationibus; item in altero Cod. Vat. Octob. 764, duobus tomis, in fol., ff. 530: hi duo codices pertinebant ad Bibl. Card. Ioan. Angeli Altemps, et in eis continetur etiam Vita ipsius Pontificis Gregorii Pp. VII, ab Onuphrio Panvinio conscripta. "La cita (ita Moreri, Bibliografia cit. Vol. II, p. 152) il Maffei nella Verona Illustr. Part. II, p. 189, ove dice esser divisa in V libri, in cui valorosamente dissipate avea tante imposture scagliate nella maniera la più obbrobriosa e ributtante contro questo Santissimo Pontefice, che tanto onore fa alla Toscana, ove ebbe i suoi natali".
46. De Primatu Petri ad Marcellum Cervinum Card. Hoc opusculum asservatur in Cod. Vat. Lat. 6883 inter ff. 1-53, et inter ff. 64-90 exemplar alterum habetur cum hoc titulo: De Primatu Petri et Sedis Apostolicae urbis Romae Dignitate atque Praestantia Liber. Inc.: "Quum abs te Reverendissime Praesul". Expl.: "Onuphrius Panvinius Veronensis Fr. Eremita Augustinanus scripsit Romae K. Novembris MDLIII". Codex continet etiam inter ff. 94-162: Instrumenta Antiqua Ecclesiae S. Gregorii de urbe, seu notas instrumentorum, et inter ff. 109-211 Epistolam Onuphrii super historiis ac historiarum scriptoribus, et alia scitu digna ab ipso Panvinio collecta.
47. De Primatu Petri et Apostolicae Sedis Potestate libri tres contra Centuriarum auctores. Extant in Cod. Vat. Lat. 6773 in fol., in parte auctogr., ff. 433, in quo tamen continentur tantummodo priores duo libri et quamplurimae schedae libri tertii. In principio codicis animadvertitur: "Notandum quod fuit impressus solummodo liber I, isque divisus in tres partes, camplectentes capita primi libri". Et revera hic prodiit Veronae cura et studio Latini Latini ex typographia Marci Ant. Lanfrancii an. 1589 in 4; item Veronae an. 1591 in 4; in Ioannis Thomae Rocaberti Bibliotheca Maxima Pontificia, T. XVII an. 1690, pp. 536-645, et in Thesauro Zachariae, T. VII, pp. 1001-1187. Liber secundus asservatur etiam in Cod. Vat. Oct. 2344, ff. 531; in Cod. Vat. Lat. 6774, ff. 212, et in cod. 1251 Bibl. Angelicae ff. 370. In Codd. β 115 et K. 5, olim in archivio Vat., nunc in Bibl. Vat. Latina, una cum prioribus duobus libris, confusim asservantur etiam quamplurima folia libri III. In quodam chirographo Clementis Pp. VIII, edito in Il Bibliofilo, an. III, marzo 1882, n. 3, ita legitur: "Monsignor Cesi nostro Tesoriere generale, imprestarete al Cardinale Santa Severina l'infrascritti libri di frate Onofrio che sono nella nostra guardarobba per la revisione di essi dalla Congregazione che tale è la mente nostra: Onuphrii Panvinii De Primatu (Petri) in fol. solutis N. 54 continens libr. 1.m, 2.m et 3.m manuscript. cum quibusdam annotationibus et censuris super eodem... Dat. mense octobr. 1592". Hic Pontifex animum intendebat, ut videtur, ad totum hoc opus typis in lucem edendum.
48. De Varia Romani Pontificis Creatione Libri X. Reperitur hoc opus, vera notitiarum ecclesiasticarum fodina, in sex magnis voluminibus in fol. in Regia Bibl. Monacensi inter Codd. 147-152, 2°. ff. 2131 constantes, ad usum Ioannis Iacobi Fuger. Alia exemplaria, sed incompleta sunt in Bibl. Vaticana; in Cod. Vat. Lat. 6777, ff. 217 ita inscripto: "6855 Onuph. Panv. etc. Prima materia De Varia Romani Pontifìcis Creatione vel Liber I, II, III, IV, VIII, IX et X. Exemplaria autem librorum IV et sequentium sunt in Cod. inscr. 6107. Item in X auctor comprendi vult conclavia hic assuta (sic) Iulii 3, Marcelli 2 Pauli 4 et Pii 4"; in Cod. Vat. Lat. 6107, hic memorato, qui constans ex tribus voluminibus, ff. 604, continet IV, V, VI et VII librum; Cod. Vat. Lat. 6779 in 4 ff. 257 continet primam hujus operis materiam, praesertim gestorum Romanorum Pontificum a Clemente II ad Alexandrum III; Cod. Vat. Lat. 6778 in fol., ff. 623 continet librum III et IV; Cod. 83 (A. 7. 22) Biblioth. Angelicae Urbis, ff. 297, continet eiusdem operis tres primos libros, sicut et Cod. 293 (C. 6. 19), ff. 282 eiusdem Bibl. Angelicae; Cod. 19 Aulae 2.ae. C. v. 13 Biblioth. Archiepisc. Bononiensis, ff. 459 conclavia continet a Pio Pp. II ad Pium V. Nonnulli libri eiusdem operis reperiuntur etiam in cod.. 2080/282 et 236/1357 Bibl. Victorii Emmanuelis Urbis, olim biblioth. Sessorianae. Quamplurima Conclavia ab eodem Onuphrio descripta reperiuntur adhuc in Codd. β 174 et K. 35 Policorum olim in Archivo Vat., nunc in Vaticana Bibl., atque in codd 41. 76. et XXXIII, 124 Bibl. Vat. Barberinianae et alia in aliis bibliothecis.
49. De varia creatione Romani Pontificis Epitoma, Libri X. Codices in quibus inveniuntur: Vat. Lat. 6111; Vat. Lat. 6107 inter ff. 496-604; Vat. Lat. 3554; Vat. Barb. XXXIII. 7; Vat. Barb. XXXIII. 124; Cod. II. V. 38 Bibl. Nation. Florentiae, dicat. Card. Alexandro Farnesio, Venetiis Kal. iunii 1559; Cod. II, III, 391 eiusdem Bibl. dicat. Card. Carolo Borromaeo, et est copia cod. Vat. Lat. 6107; Cod. 236 Bibl. Victorii Emmanuelis Urbis; Codd. 934 et 4244 Bibl. Reg. Parisiensis; cod. 154. 2 Regiae Monacensis et alii codices sunt in aliis Biblioth.
50. Librorum decem de modo eligendi Pontifices compendium. Extat in codd. sequentibus: Vat. Reg. 1915; Vat. Urb. Lat. 845; I. 1. 27 Vat. Chis.; 5153 Reg. Parisiens., et D. 357 Ambr. Mediolani.
51. Vetusti aliquot Rituales libri vulgo Ordines Romani, De officio Missae vel caeremoniales appellati, ex sanctis Patribus antiquaeis et Bibliotheca Romani Pontificis Vaticana per Onuphrium Panvinium collecti. Asservantur in cod. Vat. Lat. 4973; Vat. Lat. 6112; Vat. Chisiano 1008; Vat. Barber. XV. I.; Reg. Parisien. 939, et Reg. Monacen. 132. Editi fuerunt, at mendose a Melchiore Hittorpio, Romae an. 1591, et a Mabillonio in suo Museo Italico, Lutetiae Paris. an. 1689.
52. Interpretatio multarum vocum ecclesiasticarum, quae obscurae vel barbarae videntur. Reperitur haec opella in praecitatis codicibus n. 51 indigitatis, et saepe saepius edita una cum vitis Romanorum Pontificum Platinae a Panvinio glossatis et continuatis.
53. De Stationibus Urbis Romae. Haec opella edita fuit Coloniae an. 1568; Lovanii an. 1572, et iterum Coloniae ann. 1574, 1600, 1611, 1626. Reperitur etiam ms. in cod. Vat. Lat. 6112 et 4973; in cod. XV. I. Bibl. Vat. Barberinianae; in cod. 939 Bibl. Regiae Paris. et in cod. 132 Bibl. Regiae Monacensis.
54. De Baptismate Pascali et Origine ac Ritu consecrandi Agnus Dei liber, ex commentariis Onuphrii Panvinii etc. in historiam ecclesiasticam excerptus. Romae, apud Ant. Bladum 1560, et cum corollariis Iosephi M. Suaresii Avenionen. Romae, 1630 in 16, atque ibidem an. 1656 in 8. Duo exemplaria sunt in cod. Vat. Lat. 7829, et in cod. Vat. Barber. XXII. 9.
55. De Baptismatis et Confirmationis Sacramentis. Hoc opus extat in Cod. Vat. Lat. 6786 inter ff. 215-353.
56. De Sacrorum Cleri Ordinum Origine Tractatus... ad Rev. Card. S. Crucis Marcellum Cervinum. Invenitur in Cod. Vat. Lat. 6883 inter ff. 99-162. Excerptum hujus tractatus edidit Angelus Mai in Spicil. Rom., T. IX, p. 512 et seqq.
57. De Cardinalium Origine. Hic tractatus est in Cod. Vat. Lat. 6111 inter ff. 174-210, et fuit editus a praelaudato Card. Angelo Mai in memorato Spicil. Romano, T. IX, p 469 et seqq. Reperitur etiam in cod. 96 Bibl. Regiae Parisien. et in codd. G. 41 inf. et H. 161 inf. Bibl. Ambrosianae.
58. De ritu sepeliendi mortuos apud veteres christianos et eorumdem coemeteriis liber. Coloniae, apud Maternum Colinum, 1568 una cum Chronico Eccl.; Lovanii simul cum Pont. Vitis, 1572; iterum Coloniae 1574; Romae 1581, et in lingua Gallica an. 1613. Archetipus extat in Cod. Vat. Lat. 6786. Liber eruditus et dignus qui laudatur. In recensione operis dictissimi De Rossi La Roma sotterranea Cristiana, quae prostat in Civiltà Cattol. (1865, fasc. I, p. 109), legimus: "Il primo che più di proposito rivolgesse l'ingegno alle antichità cristiane in Roma fu Onofrio Panvinio, il quale appunto da queste pigliò le mosse di un'opera gigantesca di archeologia universale, che avea in animo di compiere. Se si considera la condizione dei tempi tanto immaturi per questa scienza e molto più la giovane età dello scrittore... parrà prodigio ciò che egli tentò e ciò che fece".
59. De Vice-cancellario excerpta ex libro de Cardinalium origine. Opus a me prima vice editum in Appendice mei libri: Onofrio Panvinio e le sue opere, Roma, 1899, desumptum ex codd. Ambrosianis H. 161 inf. et G. 41 inf. collatumque cum cod. Bibl. Chisianae H. II. 24.
60. De annatis. Haec opella extat in cod. 19 Politicorum in Bibl. Vat., olim in Archivo Vat.
61. De ecclesiis Urbis Romae sanctioribusque Basilicis quas septem ecclesias vulgo vocant, Liber. Romae apud Haeredes Ant. Bladi Impress. Camerales, 1570; Coloniae, 1584 in 8 et italice per eosdem haeredes Bladi, an. 1570 in 8, opera M. Ant. Lanfranchi.
62. De Ecclesiis Urbis Romae Liber editus ab Angelo Mai in suo Spicilegio Romano, T. IX, p. 141 et seq. ex cod. Vat. Lat. 6781.
63. De Episcopatibus, Titulis, et Diaconiis Cardinalium ad Alexandrum Farnesium Diaconum Cardinalem et Sanctae Sedis Apostolicae Cancellarium. Venetiis apud Michaelem Tramezinum, 1557 una cum Vitis Rom. Pont. et S. R. Cardinalium, et Parisiis, 1609 in 4.
64. De Sacrosancta Basilica, Baptisterio et Patriarchio Lateranensi Libri quatuor. Sunt in cod. Vat. Lat. 6110; in Cod. Vat. Barber. XXXII. 194; in Cod. 263 Bibl. Patavinae, et in Cod. 12914 Bibl. Univ. Parisien. una cum sequenti opere.
65. De rebus antiquis memorabilibus et prestantia Basilicae S. Petri Apostolorum Principis Vaticanae Libri VIII. Hoc opus servatur ms. etiam in Archivio Basilicae S. Petri in Vaticano in Cod. G. 10, ff. 396 et in cod. N°. 1 eiusdem Archivii; item in cod. 1157 (G. III. 74) Bibl. Vat. Chisianae in fol. cum annotationibus Lucae Holstenii; in codd. Vat. Lat. 7010, 6237, 6115 et 678 et in cod. f. 1. 17 Bibl. Excorialensis in Hispania.
66. Basilicae, Tituli, Diaconiae, Ecclesiae, Xenodochia, Oratoria, Monasteria, Episcopia, Palatia varia Urbis Romae Onuphrii Panvini Schedae. Reperiuntur in Codd. Vat. Lat. 6780, 6781, et 9546.
67. Iconografia delle Catacombe e delle basiliche di Roma. Asservatur in Codd. Vat. Lat. 5407-9.
68. De bibliotheca Viticana liber, quem ex Panvinii mss. edidit I. B. Cardona, Terragonae, 1587 in 4.
Referenze:
De his omnibus cfr. citatum opus: Onofrio Panvinio e le sue opere pel P. David Perini Agostiniano. Roma, typ. Poliglotta, 1899; et eumdem Perini in Analectis August., Vol. IV, pp. 356-363 et 380-383.