Pavia: battesimo di Agostino
de PAPIA AUGUSTINUS
de Papia Fr. Augustinus, floruit labente saec. XV, ipse enim, ut in Registris Ordinis, die 3 iulii 1485 creatus fuit Baccalaureus et locatus in nostro Patavino studio post alios qui ibi erant, cum gratiis consuetis, et ut inibi posset facere suos actus usque ad examen inclusive; atque videtur non multo post ipsum lauream Magistralem consecuutum fuisse, nam 10 Augusti 1488 licentiam obtinuit ut ire posset ad quamcumque observantiam vellet et in quocunque conventu. Videtur ipsum selegisse Florentinum conventum ad S. Gallum; anno enim 1495 in ecclesia S. Laurentii praedicavit. Tandem an. 1517 missus fuit in Aprutii Provinciam Vicarius. Florentiae in Bibl. Riccardiana, Cod. misc. 1186. C. Vol. III, f. 22, illius asservatur: Predica fatta in S. Lorenzo di Firenze (7 april. 1495) Del tempo di dare quotidianamente agli esercizi spirituali.
Referenze:
Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. cit. Vol. V, p. 399-400, 406 et Morpurgo, I manoscritti della R. Bibl. Ricc. p. 244