Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Parisi Liborius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PARISI LIBORIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PARISI LIBORIUS DOMITIUS

 

 

 

Parisi Fr. Liborius Domitius, natus est Plutiae in Sicilia anno 1758. Augustinianum habitum induit in coenobio Castri Ioannis, atque studiis addictus mirum in ecclesiasticis disciplinis profectum fecit, evasitque in primis insignis verbi Dei praeco. Sedulam etiam operam navavit scientiis physicis atque astronomicis, quarum peritia magnum sibi nomen comparavit. Nec minus claruit pietate, fertur enim quod Panormi cum degeret singulis diebus ecclesias visitabat, in quibus SS. Sacramenti expositio 40 horarum habebatur. Vitam posuit an. 1828 aetatis suae 70. Ab eo typis mandata extat:

1. In Apocalipsim B. Ioannis Apostoli brevis facta Paraphrasis, claraque mysteriorum omnium expositio, Scripturae et Patrum roborata testimoniis, expositorumque placitis. Panormi ex Typographia Galleaniana publica facultate, 1795, in 16. Sumptuum defectu inedita ab eodem relicta fuerunt mss.

2. Historia Universalis iam praelo parata et

3. Opus quoddam de astronomia.

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 300 a quo haec accepimus et Hurter, Nomencl. Litt. (Oeniponte, 1895) T. III., col. 819