Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Pasini Raphael

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PASINI RAPHAEL

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PASINI RAPHAEL

 

 

 

Pasini Fr. Raphäel, Venetus, S. Theol. Magister, item forsan ac Raphäel Basini, de quo T. I, p. 96, cuius carmina tum latina cum italica sunt in cod. 1214 Bibl. Angelicae; nam mihi videtur transcrittorem horum carminum in auctoris cognomine mutavisse litteram B. pro P. Quomodocumque sit iste Pasinius vixit saec. XVI labente et saec. XVII ineunte, et ut Provincialis suae Provinciae Marchiae Tarvisinae interfuit Capitulo gen. an. 1602 Recineti celebrato. Apud vero Bolland. Aug. T. V Ant. 1743, p. 643, d. 31 aug. ubi de S. Petro Confessore, haec habentur: "Porro exactior vita noscitur esse illa, quam scripsit P. Raphael Pasini Venetus, Ordinis S. Augustini, habitans in Frosinone anno 1624, in viginti quatuor Capita distinctam cum fìguris totidem eleganti calamo et arte elaboratis, et Olivanti Cecconio Trebensi oppidano dedicatam, quae nunc conservatur in archivio ecclesiae simul cum originali, quod hic postea trascribitur...". Sequens opus etiam ipse conscripsit, videlicet: Iconum S. P. Augustini, aliorumque Sanctorum ac venerabilium Patrum Eremitarum, quibus medici, poeticique flores ex hortis eremitanis decerpti asperguntur. Libri tres. Auctore R. P. F. Raphaele Pasino, Veneto Eremita. Opus dicatur Urbano Pp. VIII et asservatur Romae in Bibl. Angelica, cod. 1267, in fol. ff. 397, saec. XVII, figuris calamo diligenter delineatis, et integras paginas occupantibus, singulis foliis refertus. Datum fuit Romae an. 1629 et post eius carmina latina A. habentur etiam aliorum eruditorum carmina. 

 

 

 

Referenze:

Narducci, Catalogus Codd. Mss. cit. p. 533