Pavia: battesimo di Agostino
PASSI IOANNES AUGUSTINUS
Passi Fr. Ioannes Augustinus, nobilis Bergomensis, natus an. 1449, in patrio S. Augustini coenobio nomen dedit an. 1464. Vir fuit honoris Dei, ecclesiarum decoris, atque ecclesiasticae libertatis amantissimus. Propter eius virtutes in sua Insubrica Congregatione, in Capitolo Bergomense an. 1488 fit Visitator Generalis; in Capitulo Ferrariensi an. 1494 Definitor Generalis; anno 1498 Vicarii Generalis socius cum esset etiam prior conventus Florentini, ac an. 1501 Vicarius Generalis, quibus in muneribus pluries reelectus fuit. Claruit etiam theologicae doctrinae laude. Obiit Bergomi an. 1513, scripsit sequentia quorum tit.:
1. De Deo uno, et trino quaest. selectae iuxta principia Gregorii de Arimino ad P. Gratianum Fulginatem Generalem.
2. Ecclesiasticae traditiones variis qaestionibus illustratae.
3. De cultu, et veneratione Ecclesiarum libr. II.
4. Consilia diversa.
5. Commentaria per quaestiones et dubia in quatuor libros Sententiarum.
6. Parva Logica pro Tyronum iilustratione. De his nonnulla vidit P. Calvi in Bibliotheca S. Augustini Bergomi.
Referenze:
Calvi, Delle Memorie Storiche della Congr. Oss. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agost., p. 175; et in Scena Letteraria degli Scrittori Bergamaschi, Bergamo, 1664 p 213; Lanteri, Postrema Saec. Sex Relig. August., T. III. p. 393; Ossinger, p. 666