Pavia: battesimo di Agostino
PASSARETTI FULGENTIUS
Passaretti Fr. Fulgentius Neapolitanus, Congregationis S. Io. ad Carbonariam alumnus, floruit saec. XVII, atque vir fuit magnae eruditionis. Reliquit varia manuscripta, praesertim ad historiam praefatae Congregationis nostrae spectantia, quae nimirum sunt:
1. Tractatus contra lusores, divisus in duos libros.
2. Expositio super regulam S. P. Augustini.
3. Expositio super admonitiones a S. Thoma Villanovano relictas.
4. Epistolae multae familiares.
5. Liber cui tit.: Chronhistoria Carbonaria tres complectens partes, in quarum prima disseruit de principio fundationis S. Ioan. de Carbonaria; in secunda de fundatione omnium conventuum dictae Congregationis; in tertia recenset viros sanctitate et doctrina illustres, qui in hac Congregatione floruerunt.
6. Bullarium Congregationis Carbonariae. In hoc continentur multae Bullae et privilegia tam a Summis Pontificibus, quam a Regibus et aliis Magnatibus huic Congregationi concessa.
7. Tractatus pro examine Con fessorum, per modum Dialogi inter Episcopum et Sacerdotem respondentem.
8. Liber intitulatus: Miscellanea Passaretti. In hoc libro multa annotantur curiose et memoria digna. Incepit etiam Bibliothecam Eremitarum, sed non assolvit.
Referenze:
Toppi, Bibl. Neapol., p. 360; Ossinger, Bibl. Aug., p. 666, et Lopez, Addit. ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 183