Pavia: battesimo di Agostino
AUGUSTONI PETRUS
Augustoni Fr. Io. Petrus, italus, ex Helvetia; uti scribit Lanteri, Eremi S. August., T. I., p. 237, oriundus, natus est Firmi in Piceno die 13 septembris an. 1779, et ubi decimum quintum attigit annum in coenobio Mondulphi an. 1786 Erem. Ordini nomen dedit. Fani deinde philosophicis disciplinis ac postea Anconae theologicis sedulam navavit operam. Lectoris officium an. 1794 Bononiae, Respondentis an. 1796 Firmi, ac Regentis ibidem et Florentiae magno cum plausu exercuit. Magistrali laurea die 4 maii 1805 decoratus, eximii oratoris nomen sibi comparavit, quod munus triginta plus annos laudabiliter gessit. Apud Ordinem nobiliora officia obtinuit. Nam fuit Provincialis Marchiae Anconitanae, Commissarius Generalis pro illius provinciae coenobiis restituendis, e quorum numero post improbos labores saltem viginti recuperare valuit. Egit postea in romano S. Augustini coenobio studiorum Regentem; an. 1822 Hispaniarum Assistetem, et an. 1829 Procuratorem Generalem. Extra Ordinem autem fuit Firmi in publica Universitate, et in Seminario Dogmaticae professor et examinator prosinodalis, et Romae Consultor S. Congr. Indulgentiarum et SS. Reliquiarum necnon Card. Frosini et Castiglioni theologus.
Hic sub nomine Pii VIII ad Summi Pontificatus apicem evectus, Augustonium nostrum die 4 augusti an. 1829 Sacrario Apostolico praefecit, atque paulo post, nempe die 28 sept., Porphyriensem Episcopum renunciavit. Interfuit Conclavi in quo Summus Pontifex electus fuit Gregorius XVI, cui acceptissimum se reddidit, et cuius etiam saepe saepius confessarium egit. Vixit cum magna doctrinae atque virtutis et praesertim insignis pietatis, singularis affabilitatis; rarae modestiae, atque eximiae caritatis laude usque ad an. 1839 quo a Quirinali Palatio die 23 martii ad meliorem vitam transivit. Illius corpus in tempio S. Augustini humatum fuit. Meritissimus Praesul iugi amore fragrans erga Augustinianum nomen, Firmanum coenobium pretiosa supellectile ditavit, in eoque, undique suis sumptibtis omnigenis libris comparatis, praeclaram bibliothecam erexit, quae in Ordinum Religiosorum suppressione penitus evanuit. Ita ex praelaudato Lanteri fere iisdem verbis. Scripsit:
1. Acta sui officii Procuratoris Generalis asservata in Archivo Ordinis.
2. Voto sopra 1'asserto martire Prisco mandato alla S. Congregatione dell'Indulgenze SS. Reliquie. Ms. ff. 15 in eodem Archivo.
3. Pro-Memoria circa gl'interessi del convento Agostiniano di Fermo mandato alla Congregazione del Buon Governo. Asservatur ibidem ms.
Referenze:
Moroni, Dizianario cit., Vol. 60, p. 190;
Diarium Romanum, an 1839; n. 25;
Orat. funebr. editam Firmi a Franc. Michelesi et Regest. P. Generalis Angelucci ad an. 1839, fol. 9 et 10