Pavia: battesimo di Agostino
PATAVINUS ALBERTUS
Patavinus Fr. Albertus, Novellus vulgo nuncupatus ut a praecedenti Alberto Patavino secernatur, natus est Hebraeus, atque inter Hebraeos educatus; sed postea ad Catholicam Fidem conversus, et nostrum Eremitarum Institutum amplexatus, evasit adeo fervens Hebraeorum reprehensor et severus censor ut tota Italia illum Hebraeorum flagellum appellaret. Ex Analectis August., T. VII, p. 188, 283, 367, constat interim illum anno 1470 Lectorem renuntiatum fuisse; anno 1482, iam in S. Theol. Mag., in capitulo general. Perusino constitutum esse in Priorem conventus Patavini pro quarto anno, nempe pro an. 1486, et eo in munere confirmatum die 14 iulii 1490. Doctrina claruit usque ad annum 1494. Quae scripsit et noscuntur sunt sequentia:
1. Liber, cuius in calce leguntur: Expliciunt dubia Magistri Caetani super sententiis Mag. Strodae Rodulphi, scripta per Fr. Albertum de Padua Ordinis Erem. Sanctissimi Patris Augustini, quae explevi sub anno M.CCCC.LXV, XVIII die Mensis Iulii, in qua ipse Mag. Caietanus hona XIII emisit spiritum, et ego explevi in eadem hora XVI in vigilia Sanctae Margaritae, fol. chart. et extabat in nostra Patavina.
Referenze:
Tomasini, Biblioth., cit. p. 72) ubi asservabatur etiam eiusdem tractatus adversus Haebreos sub tit.: 2. De Messiae adventu circa annum 1492 scriptus. (Cfr. Pamphilus, Chronicon cit. f. 94; Elssius, p. 23-24; Torelli, T. VII, p. 432; Fabricius-Mansi, Biblioth. Lat. Florentie, 1858, p. 46; Ossinger, p. 670; Lanteri, T. II, p. 10