Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Patavinus Bartholomaeus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PATAVINUS BARTHOLOMAEUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PATAVINUS BARTHOLOMAEUS

 

 

 

Patavinus Fr. Bartholomaeus Sacrae Theol. Mag., ut Provincialis suae Provinciae Tarvisinae, an. 1482 interfuit capitulo generali Perusii celebrato, et in eo constitutus fuit pro secundo anno studiorum patrii conventus Regens et pro tertio anno eiusdem Prior. Hic videtur esse (scribit noster Herrera in suo Alphabeto Aug. T. I, p. 113) qui anno 1479 in defensionem Eremiticae Religionis quaedam edidit, et an. 1480 erat Provincialis Marchiae Tarvisinae. Contra eum Eusebius Conradus Mediolanensis, ex illustrissimo Canonicorum Reguliarum Ordine, librum evulgavit an. 1475 die 23 decembris, minus dignum viro Religioso et Augustini filio. Sed his contentionibus id mali innatum, ut feri nemo rem suam asque aliorum offensione defendat. Multos scripsit libros de quibus isti feruntur:

1. Commentaria in quatuor evangelia, teste nostrate Angelo Rocca.

2. Liber in omnes D. Pauli epistolas;

3. Postilla super Evangelia Quadragesimae;

4. Quaedam in defensionem Ordinis Erem. S. Aug.; quae omnia, teste Iacobo Philippo Tomassino, mss. olim extabant in nostra Patavii.

 

 

 

Referenze:

Elssius, p. 116, Torelli, T. VII, p. 202, n. 21; Fabricius in sua Bibl. Latina mediae et infirmae aetatis, (Florentiae, 1858) T. I, p. 168; Ossinger, p. 671, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 172