Pavia: battesimo di Agostino
PATAVINUS CHRISTOPHORUS
Patavinus Fr. Christophorus, dignus fuit Seripandi in supremo Ordinis magistratu successor; claruit enim multa doctrina, singularique morum probitate, atque in gubernando prudentia, ut illius opera testantur. Is an. 1528 Magister Theologus creatus, an. 1530 constitutus fuit Regens Bononiensis, et an. 1540 Regens Patavii. An. 1542 erat Provincialis Marchiae Tarvisinae, et an. 1544 totius Ordinis Proc. Generalis, atque in Capitulo Generali an. 1547 in eodem munere confirmatus. Electus fuit Prior Generalis Bononiae an. 1551 die 17 maii, et confirmatur Arimini die 28 maii an. 1555, Venetiis 13 eiusdem mensis an. 1559, Mediolani die 20 item maii 1564, ac tandem Patavii die 5 iunii 1568. Diuturno 18 annorum spatio, verba sunt P. Lanteri (Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 306), quo Eremitanae Familiae praefuit, multa in illam beneficia contulit, nam abusus qui paulatim irrepserant, abolevit, regularem disciplinam restituit, missisque in varias Augustinianae Eremi partes selectis optimisque viris, aliquot Provincias atque congregationes reformavit. Sui Generalatus tempore interfuit Concilio Tridentino, in quo nedum orationem habuit, verum etiam tanta prudentia, doctrina, atque vitae honestate se praeditum ostendit, ut illum Patres cum paucis aliis librorum damnatorum indici conficiendo delegarint. Postea vero praeclara ipsius merita summam apud S. Pium V Pontificem Max. gratiam atque existimationem illi conciliarunt; quamobrem omnes cum ipsa quoque Romana Curia eum cito ad Cardinalatum evectum iri arbitrabantur. Verum celerion mors fuit ad illi mortalem vitam eripiendam, quam Pontifex ad galerum imponendum. Nam, ut fere ad litteram Elssium trascribam, piissimus antistes ardentissimis verbis, et lacrymarum copia universum Ordinem Christo commendans, in S. Crucis amplexu non sive evidentibus sanctitatis indiciis. Romae spiritum Deo reddidit die 4 februarii an. 1569, aetatis suae 69. Tumulatus fuit in templo S. Augustini. Patres Patavini, illi gratitudinis pignore, hoc supra sacristiae ianuam elogium apposuere: "Christophorum Patavinum, magni nominis philosophum ac theologum, Augustinianae Religionis per annos duo deviginti Gubernatorem generalem, Summis Pontificibus charissimum, in Concilio Tridentino de Republica Christiana optimo meritum, ad omnium Augustinianorum commodum, dignitatemque tuendam divinitus datum, hic conventus parenti suo dignissimo immortaliter deditus, immortali colit veneratione. Obiit anno salutis MDLXIX. Vixit annos LXVIIII. De eo loquuntur Pamphilus, f. 118-128; Torelli, T. VIII, p. 330 et seqq.; Gratianus, p. 56; Curtius, p. 141; Herrera, T. I, p. 147; Elssius, p. 114; Ossinger, p. 672; et Lanteri, T. II, p. 250, a quibus recensentur eius opera quae sunt:
1. Expositio in Epistolam D. Pauli ad Galatas. Extabat ms. an. 1540 in nostra Biblioth. Patavina. Ita Ossinger, 1. c. et Tomassini, Bibl. Patavinae, p. 76.
2. Expositio in Epistolas D. Pauli ad Corintios. Item ms. ibidem.
3. Tractatus de SS.mae Eucharistiae Sacramento. In cod. 425 Bibl. Angelicae Urbis, saec. XVII, in 4, in quo adsunt etiam alii sequentes tractatus: a) Tractatus de Sacrificio Missae; b) Tractatus de poenitentia et de extrema unctione; c) de baptismo et de matrimonio, qui ultimus tractatus, cum plurimis aliis votis Concilio Tridentino praesentatis, asservatur etiam in cod. 1279 saec. XVI eiusdem Bibl.; d) de sacramento confirmationis et Ordinis; e) Tractatus de residentia Episcoporum, de voto continentiae, de Simonia; f) de auctoritate Summi Pontificis; de modo conficiendi cathalogos librorum et de libris taxandis vel interdicendis ab Ecclesia et de reformatione indicis librorum editi a Paulo IV nec non votum, an libri haereticorum haeresim non continentes sint abolendi? quae omnia et alia sunt in praefato codice Bibliothecae Angelicae n. 425. (Cfr. eius descriptio apud Narduccianum Catalogum cit., p. 201-2).
4. Diversae scripturae in materia de gratia et iustificatione, incipiendo a Concilio Tridentino contra Lutherum et Calvinum. Sunt in cod. 895, saec. XVII, ff. 249-266. Aliae scripturae, quibus titulus: Rev.mi P. Mag. Christophori Patavini Ord. Erem. S. Aug. Gen. Vigilantissimi Tractatus de iustificatione et etiam Materia de Iustificatione, sunt in cit. cod. 425, in cod. 894 et 895 eiusdem Angelicae Bibl., et in cod. N. A. 122 Bibl. Vaticanae-Barberinae, nec non in cod. XXVIII, A. 50, Biblioth. Nationalis Neapol., cuius tit: Farrago corum quae in Concilio Tridenti, et Bononiae tractata sunt sub Paulo III Pont. Max. ab Hieronymo Seripando congesta, fol. 327 et seqq. in quibus habetur: Frater Christophorus Patavinus Ordinis Eremitarum S. Augustini Ordinis Procurator, Theologorum minimus, Materia de Iustificatione, forsan auctogr. Alia eiusdem vota, in Concilio Tridentino praesentata, sunt in cod. N. A. 3074 Bibl. Vat. Barber. f. 42 et seq., et in Cod. N. A. 3078 eiusdem Bibl., f. 3 et seq.
5. Loci aliquot memorabiles ex Decretalium seu Epistolarum Innocentii Papae III Tomo primo per R.mum P. Mag. Christophorum Patavinum, Heremitanae Religionis Generalem, inter legendum selecti, et per eumdem alphabetico ordine dispositi.
6. Tabula notabilium gestorum, quae in libro Epistolarum Gregorii Pp. VII continentur per alphabetum reducta. Binae haec opellae sunt in cod. 290 Bibl. Angelicae.
7. Registrum Litterarum sui Generalatus, asservatur in Archivio Ordinis. Nonnullae eius Epistolae sunt in cod. 119 eiusdem Bibl. Angelicae, ff. 85, 305, 332, in Cod. 762, f. 10, nec non in cod. XLVII, Aa, 47 Bibl. Nation. Neapolitanae.
8. Canones Verbi Dei concionatoribus Ordinis Fratrum Erem. S. Augustini praescripti a Rev.mo P. Magistro Christophoro Patavino eiusdem Ordinis Priore Generali. Videntur impressi Romae typ. Antonii Bladii et in fine habetur "d. XXIX Ian. MDLVIII" in 4, pp. 16 cum Ordinis stemmate. Reperiuntur in Bibl. Angelica.
9. Decreta Patrum Ord. Erem. S. Augustini in Generalibus Comitiis Mediolani celebratis, sub Rev.mo Patre eiusdem Ordinis Generali Magistro Christoforo Patavo ex originali suo in melius emendata. Anno Domini MDLXIIII, die XXI, Maij. Mediolani Io. Baptista de Ponte excudebat apud Dovanam in 4, pp. 12 cum figura S. P. Augustini in frontespicio. In Bibl. Angelica.
10. Decreta Patrum Ordinis Erem. Divi Augustini in generalibus Comitiis Patavii celebratis, sub Rev.mo P. eiusdem Ordinis Generali Magistro Christophoro Patavino tempore Pontificatus Sanctissimi D. N. Pii divina Provvidentia Papae V anno III. Anno Domini MDLXVIII. Venetiis, ex officina Stellae Iordani Ziletti, MDLXVIII. Extant Romae in Bibl. Angelica, et non innotuerunt Rev.mo P. Mag. Eustasio Esteban, qui acta Capitulorum Generalium Generalis Christophori Patavini edidit in Analectis Augustinianis, Vol. IX, pp. 358-430 et Vol. X pp. 8-31.
Referenze:
Inibi legitur Rev.mi P. Thaddaei Perusini epistola ad universum Ordinem in eiusdem P. Christophori obitu data sub die 5 febr. 1569, quae est vere dignissimum tanti Antistitis funebre monumentum.