Pavia: battesimo di Agostino
PATAVINUS MATTHAEUS
Patavinus Fr. Matthaeus, theologus Parisiensis, cuius meminere cum laude Pamphilus f. 56 sub an. 1348, Angelus Portenarius in Felicitate Patavina, libr. IX, cap. 27, p. 453, Herrera T. II, p. 87 et Bernardinus Scardeonius de Antiquitate urbis Patavii, lib. II, class. 7, fuit Clementi VI charus et magnae apud eum auctoritatis propter egregiam doctrinam et raram eloquentiam. Et revera hic summus Pontifex II kal. iulii 1350. (Reg. Vat. Comm. Clementis VI, an. 9 n. 201, fol. 19b, ep. 890) Guillelmo de Cremona Episcopo Novariensi eiusd. nostri Ordinis iniunxit ut Matthaeum, Paduae ad magisterium promoveret, et privilegiis fratrum Parisiis magistratorum gauderet. Cortusius (apud Muratori, Rer. Ital. Script., T. XII, p. 933; v. Colle, Storia dello studio di Padova, IV, 109) asserit Guillelmum die 12 sept. Matthaeo magisterium contulisse. Cfr. etiam Gloria, Monumenti dell'Univ. di Padova, T. I, Padova 1888) p. 83 et seqq. et 546, qui tamen p. 548 paene omnes theologos Ordinis Eremit. S. Aug., indifferenter, Praedicatoribus ascribit. Ita Denifle, Chart. Univers. Parisiensis, T. II, p. 659, qui affirmat Matthaeum obiisse an. 1368. Reliquit Sermones multos variosque, qui olim in nostra Veronensi Biblioth. asservabantur, ut ex antiquo librorum indice cognosci posse Pamphilus attestatur.