Pavia: battesimo di Agostino
PAULUS A S. IOANNE EVANGELISTA
Paulus a S. Ioanne Evangelista, Tuscaniae natus, studio strictioris observantiae et vitae integritate floruit saec. XVII in nostra Excalceatorum Congregatione; atque an. 1619 in ea extitit conventuum Siciliae Provicarius Generalis, et postea Visitator. Concionator et theologiae Lector, in caeremoniis sacris praesertim excelluit. Romae obiit in coenobio S. Antonii an. 1624, et scripsit: Caeremoniale Ecclesiasticum ad usum Fratrum Eremitarum S. Augustini. Romae, per Ludovicum Grignanum, 1638 in 4, quod postea reimpressum fuit sub hoc tituio: Caeremoniale Ecclesiasticum, iuxta Ritum Romanum, usumque FF. Eremit. Discalceatorum Ord. S. P. Augustini Congreg. Italiae et Germaniae, in quinque libros distributum a quondam R. P. Paulo a S. Io. Evangelista eiusdem Congregationis Visitatore Generali compositum et ordinatum. Nunc vero Definitoris generalis an. 1703 eiusdem Congr. decreto, in ampliorem, et clariorem formam redactum, et expositum a PP. Vincentio a S. Francisco, et Dionysio a S. Nicolao in conventu Iesu Mariae de Urbe. Romae, typ. Anton. de Rubeis, 1704, in 4. Asservatur in Bibl. Casanatense, c. 11. 22.
Referenze:
Tani, Comment. cit., p. 132, et Bibl. Casanatensis Catal., T. II, Part. I, p. 7