Pavia: battesimo di Agostino
PENNA IOANNES BAPTISTA
Penna Fr. Ioannes Baptista, nobilis Perusinus, S. Theol. Mag. et in Romano Archigymnasio S. Scripturae professor, vir doctrina ac probitate insignis, an. 1661 interfuit cap. gen. Romano ut Discretus suae Provinciae et an. 1663 die 9 aprilis, fere sexagenarius, inauguratus fuit Episcopus Vigiliarum in Terra Barii. Dicitur ab Ossinger, p. 681: "praeclarus theologus, et sacrarum litterarum indagator accuratus". Vitam cum morte commutavit, non sine sanctitatis opinione, die 2 iulii an. 1664, et apud nostrates Vigiliarum tumulatus fuit ante altare D. Thomae, quod ipse erexerat. Suo omisso nomine praelo tradidit:
1. Vita di S. Tomaso da Villanova. Roma, 1658, per Angelo Bernabò in 4.
2. Conciones D. Thomae a Villanova cum eiusdem vita, elogiis etc. nomine suo apposito, Romae, typ. Angeli Bernabò, 1659 in fol.
3. Censura contra propositiones Iansenii et Summa brevis de Gratia, tradita a Mag. Io. Bapt. Perusino, Card. (Iulio) Romae pro instructione. Asservantur Romae in Bibl. Angelica, cod. 893 inter ff. 99-122.
Referenze:
Sarnelli Pomp. in memoriis Epp.Vigiliarum Neapoli, 1662, in 4; Gandolfi, Dissertatio hist., p. 196; Moroni, Dizionario, Vol. 79, p. 90; Lanteri, Erem. Sacr. Aug., Part. I p. 191, et in Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III, p. 394; et Ossinger, p. 681