Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Peri Benignus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PERI BENIGNUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PERI BENIGNUS

 

 

 

Peri Fr. Benignus de Genua vocatus ab Herrera: "Congregationis Lombardiae columna firmissima et observantiae regularis fortissimum propugnaculum", ampliorem elogiorum cumulum obtinuit a piissimo viro, ipsi coaevo, B. Alexandro Oliva S. R. E. Cardinali, qui in actorum Ordinis codicibus nunquam finem fecit praeclaras eius virtutes celebrandi. Is itaque de domo Peri Genuae natus, cum jam inde a puero indita quadam virtutis indole ad pietatem flecteretur, ubi primum ad adolescientiam pervenit, in coenobio S. Petri de Arena prope Ianuam Congregationis Lombardiae an. 1442 Augustinianis Eremitis socium sese adiunxit. Exinde autem tantum in doctrina atque pietate profectum fecit, ut tum vir sanctus, tum insignis concionator evaserit.

Quoniam autem regularis observantiae promovendae ubique, et semper studiosissimum se ostendit, idcirco fere nunquam penes suam Congregationem officiis vacavit. Nam decies Visitatoris, quindecies Definitoris, duodecies Praesidis, atque novies, ab an. videlicet 1458 ad an. 1490, Vicarii Generalis munera egregie obivit. Plurima flagravit gratia atque benevolentia apud Principes et Summos Pontifices, a quibus propterea multa suae Congregationi beneficia impetravit. Sancto fine quievit anno 1497 tot meritorum plenus, ut beati nomen promeruerit. Varia etiam sui ingenii monumenta posteris reliquit, videlicet:

1. Commentaria in Cantica Canticorum, an. 1486 dicavitque Mag. Ioanni Baptistae Signorio, Procuratori Generali: mss. Genuae stabant.

2. Primordia Congregationis Lombardiae in quibus agit:

a) De ortu, humilitate, et innocentia Congregationis;

b) De regulis, caeremoniis, augmentoque Congregationis et impugnationibus in ea;

c) De Beatis Patribus ac Fratribus bene defunctis.

Hoc opusculum est editum et asservatur in archivo Ordinis.

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. I, p. 113; Pamphilus f. 100; Ossinger, p. 685; Calvi, Delle Mem. Ist. della Congr. Os. di Lomb. dell' Ord. Er. di S. Agostino, Milano 1669, p. 80 ubi invenitur etiam eius effigies; Lanteri, Postr. Saec. Sex. Relig. Aug., T. II. p. 55 et in Addit. ad Crusenii Monasticon, p. 489; Hurter, Nomencl. Litt., Oeniponte (1906) T. II, col. 1032a